Pedestre iter
Ferdinandus González
1929
Duci Thomæ Cipriano
a Mosquera, meo concivi.
Philosophorum cupientium
duorum pedestre iter
* * *
Vertit ad linguam latinam:
Daniel Restrepo González
Ferdinando González Ochoa,
meo avunculo,
qui primam grammaticam latinam
mihi consecutus est.
Vertens, Daniel
— o o o —
Limen
Tuis in manibus PEDESTRE ITER, liber a Ferdinando González Ochoa scritpum anno millesimo nongentesimo vigesimo octavo. Ferdinandus latinoamericanus fuit, cogitans, philosophus, scriptor. In Latinoamerica censere possumus et etiam.
Natus Ferdinandus in Envigado pago, (Trabium locus), Antiochia, Columbia, Sudamerica, “macrocephalus et infidelis”, («cabezón e infiel»), Deum et veritatem ardenter perquirit, et sapiens et mysticus redditus fuit.
Deum et primum principium philosophicum negavit. Unquam orientationem sufficientem et adæquatam in clericis invenit.
Ferdinandi iter authenticitas fuit. Unusquisque ad exitum perducere secundum lineamenta quibus fuit a Deo lineatus, prædicabat. Egometipsum esse, non aliud. En ejus obsessio et ejus lectio. Veritatem dicere, non mentiri. Absolute nudari. Alliis tradi tales quales realitate invenimur.
Ab hominibus persecutus, percussus, condemnatus; a Deo autem gratus, dilectus, attractus, amplexatus est. Videtur Deum paululum plus quam homines scire, et meliorum oculorum præditum esse.
Hodie, configuratus Deo, cum sanctis congaudet in ESSE. Exinde originem habuit intitulatum librun: Sanctus Ferdinandus González, Doctor Ecclesiæ, quem commendo. Tiburtius Papa Primus in sanctorum numerum retulit eum.
Tuam propriam viam prosequere, lector. ¡Tuam viam! Non alienam. Et non tramem amittas. Si eum perdes, recupera eum. Ad semitam regrede. Capistrati felis puer tibi ruminantium limites indicabit. Itinera faciens, in Præsentiam pervenies, quod est TOTUM, et satis.
¡Ab inferis ad cacumina! ¡Et in Cosmon tende. Per entia, ad Esse unitotale! ¡Sursum corda!
Daniel Restrepo González,
qui vertit.
— o o o —
21 decembris 1928
Primum, auctor quilibet ejus climam definire debet interiorem: Hæc clima librum sigillat aut ei margum ponit. Unaquæque vitæ ætas habet tres aut quattuor ideas vel sensus quæ suum proprium et peculiarem climam spiritalem constituunt. Ex eis, ex his tribus aut quattuor sensibus et ideis, ejus opera ipsius ætatis perveniunt.
Ecce tunc, ex nostro diario decembis ab anno millesimo nongentesimo vigesimo octavo excerptas, notas aliquas quæ nostrum interiore clima patefaciunt tempore compositionis libri hujus:
December 5: “Pallidum cœruleum cœlum. Physiologice felices sumus. Mare Pacificum rutilans nunc debet esse. A mare procedimus omnes. Cellulæ nostræ, zoophiti sunt marini, solutionibus salsis natantes.
”Perpetuum luctamen vita hominis est. Vincendi methodum ‘concentratione’ sistit.
”Decembri, arbores umbras jucundas prodigare debent fluminum ripis in Tropico. Silvæ religiosum silentium frui debent meridie; et mare tepens debet esse, ad litorem mittens gravem halitum vitæ luxuriose. Censemus hic nos esse animal suæ ipsius utilitatis tantum studiosum, “egoísta animal”.
— o o o —
«Cupidi philosophi» vocamur ut non compromissum acquiramus in imum. “Philosophi” nomen nimium vocabulum cuilibet. Stonianus tantum, comitis Keyserling, aberrationem habuit duo ingentia volumina scribendi intitulata “Itineris diarium philosophi”. Nostri omnes collegæ, priusquam Thales, modestia se gerebant.
Philosophiæ tractabilibus explicatur primum: «Philosophus» sibi vult «sapientiæ amicus»; et adhuc docetur ibi, primis paginis: «Philosophiæ vocabulum derivatur a philos et sophos». Imberbis studens credit elatus se græce scire, et feminis patruelibus ejus hoc repetit, præterea quod Socrates docebat peripateticus juxta Acropolim: «Tantum scio me nil sicire».
Hoc diarium incipimus dicens: «Vicina in ecclesia melancholice quinque ictus campanæ resonabant…», sed has litteras obliteramus illico ut reminiscentiæ jesuiticæ styli, patris Urrutiæ styli, magister qui fuit noster olim in rhetoricam. Noster comes quidam, qui semper præmia perinde rapiebatur, sic habitualiter æquestres enarrationes incipiebat: «Quinque matutinis horis, valde diluculo, sacra hostia oris nostris recepta pie, læti exivimus ut alacres passerculi, æquitantes omnes, reverendusque pater Mairena nobiscum…».
Quinque horis (impossibile differenter incipere), lecta nostra derelinquimus, qui, (parenthesi dictu), semper fuerunt loci nostrarum elucubrationum, eæ inclusæ quæ Veneri attinentur.
Via ferrea (en tranvía) in El Poblado (locus habitantium plenus) exivimus. Pulchra via. Viæ latæ curribus perviæ sunt Antioquiæ, parvioris pretii in universo mundo.
Hora septima erat quando adrepere incipimus, nostris saculis in tergo, clivum orientalem montanæ sedentium indorum Metellensis vallis. Mille metra, per viam glareosam ambulavimus. Delineata via ut tres caciques (imperiosi homines) ad eorum fundus pervenire poterant ad digerendas preces et rapinas.
Sed antequam prosequamur, et ut liber adigeatur definitioni quam creavimus, inspirati in patre Ginebra, scilicet: “Liber est organismum ideologicum impressum”, dicemus quale sit hoc pedestre iter, qualis ejus finis, quales rationes ejus, qualeque effectum pragmaticum quod habemus in eum scribendum et ad typographiam edendum. Reverendus pater Urrutia numquam dicebat: “in lucem edere librum”; et quum sic scripsisset, unus ex nobis rhetoricæ cursum perdidit.
Judicet lector si quod supra diximus: “organismum ideologicum impressum” coæquatur ad dictum patris Prisco, qui sic ait: “Omnia definita et non plus quam definita”. Et, ut dicit Aristoteles (constet de eo tantummodo nos audire loqui): “opus geniale definire”, a nostra definitione inventa vocamur: “Metaphysicæ cupientes”.
Digressiones multas facimus. Excuset lector. Defectus est a nostra clericali educatione tributus.
Sic iter definitur nostrum: Medellín, El Retiro, La Ceja, Abejorral, Aguadas, Pácora, Salamina, Aranzazu, Neira, Manizales, Cali, Buenaventura, Armenia. Los Nevados; pedestre iter; cum manticis scipionibusque certe. Circa baculum affirmat domnus Benjamin normam jesuiticam sic esse: “jesuiti sint ut veteris hominis scipio”. Hæc observatio nostras proprias figuras nobilitavit; ad perpendiculum nos coæquavit. Venustas vel angor ab humana ideologia præsente instanti in campo conscientiæ pendent omnimodo. Perinde: qui magnam movilitatem spiritalem habent, sunt dispositionibus physicis versatissimi. Scipiones, ornati cum memoria disciplinæ jesuiticæ ulterius remanerunt.
A sole nubes deauratas vidimus in sursum et sentimus in imis, ac poëticos et physiologicos sensus quos ortus causat viatori. In hoc tacere decernimus, ut thema rhetoricæ studentis. Determinamus soli vocari sol, et umquam Rex aster nec Febus.
Dimidiata hora post inceptum iter hujus advenit nucleum libri. Et optavimus jam tum, ut vertebrarum itineris columna, tesseram istam: «rhyhtmi idea».
Rhyhtmi idea tanti momenti est ad vivendum, ut inferni idea al catholicam conservandam religionem. Unusquisque nostrum habet suum proprium rhythmum ad ambulandum, ad laborandum, ad amandum. Indudabiliter, quando homo quidam et quædam femina ad invicem trahuntur, rhythmi causa est. Juncti, prioris momenti erunt ad œconomiam universi. Propter rhythmum clasificari homines debetur.
Ut suediæ gymnasiæ boni professores matutinum aërem respirabamus. Hæ profundæ inspirationes nobis tradebant identicæ naturæ furorem quem experiunt qui pecuniam impendunt in litteratura stimulanti (Dr. Crane, Marden, Atkinson, etc.). Unusquisque nostrum magnam dosim autosuggestionis sibi porrigebat. Tunc fuit quando rhythmi idea nitenter refulsit. Scilicet: Ad lassitudinem vitandam, proprios rhythmos patefacere necesse, ad eos nostros gressus coæquare et scipionum motum, omne comitatu de porofundis athletæ yankys respirandi actibus.
Salus, juvenilis nostræ flexibilitatis conservatio, itineris sunt finalitas. ¡Quam aspernabilia et ignota athletica certamina homunculis clericalibus Columbiæ! Humanum corpus amant, sed in umbra; amor de facto eorum est.
* * *
Corpora indigemus. Ante omnia, corpora. ¡Nolite timere nudum! Nudus hunc sacerdotalem populum dementat et occidit. Nihil tantum amo quam quod terreo. Clerus ad pascua ducunt greges, condens horribilia corpora, armenta hypocritarum.
Domnus Benjamin, ex-jesuita, notat suum novitiorum magistrum, reverendum patrem Guevara, eis ordinasse sæpe non in balnearium intrare per annum, quia sic facile servabunt Sancti Ludovici Gonzagæ castitatem. ¿Quæ mulier ausa circa novitium ambularet? Hoc systema melior videtur quam aæreum filum mucronibus hispidum.
In Columbia, ab anno millesimo octingentesimo octogesimo sexto, nescimus quid sit physiologica lætitia. Ignoratur quid sit euritmia, quid sibi vult eigeia.
¿Possitne iners populi hujus homo andinus “yanky” comprehendere ut ausus seipsum gummeo globo jaculavit in Nyagara? ¿Possitne forsitan æmulare galum qui mare oceanum procellosum in solitaria nave carbasis prædita decussavit? ¿Poterintne fortasse mulieres nostræ Lindym comprehendere, amaricanam feminam? Excursionum effectum est characteres ausos conflare; adipisci ut juvenes discant operandi virtus in triunphare supra obstaculum radicari. Primitivus homo non comprehendit nisi actus tendentes ad physiologicas necessisitates implendas.
Ad impetum populi adsuefacti sunt præclari. Ex hinc, deserticæ regiones ab heroibus poblantur. Romæ magnitudo debetur a Romulibus illis desperatis qui furati sunt mulieres et terras. Eorum melior fuit qui strenue cum ejus juvene pedissequa cucurrit; qui meliores musculos ac temeritatem habebat ad luctam. Sic stimulum incipit, et ex hinc nati sunt suggestiones, motus et fortium moralem qui producunt Gracos, Paulum Emilium, Marium, Cæsarem, Neronem… Quando divitias adquisserunt et orti sunt litterarios complexos; quando erupta est ignobilitas quæ vocatur stetichæ motus, advenit sedentaria stirps, testis invasionum et triumphorum in Romam a barbigeris barbaris perpetratos, a lacertasis, a superbis eorum musculorum, eorum moralis hominum prædæ, et de eorum superhominum steticha.
— o o o —
Unaquæque scientia quæ possideamur fenestra est aperta ad mundum contemplandum. Sic, botanicus viator plantis gavissus est; mineralogus, etc. «Generalium idearum homo», ut sumus, in omnibus fruitus est, sed infauste, diminutione unicuique eorum.
Ignavus autem molestiam experitur in semitis. Percipit tantum lassitudinem et distantiam. Est ut sarcina. Anima ejus in carne amplexa manet. Oculis prandium tantum videt, obstaculum vel feminam; tactusque et gustus et olphatus ad finem primordialem ei dumtaxat deserviunt.
Hoc forsitan meam ideam illustret parum: sum ego vinctus clausa cella, qui, magna labore foramina terebrat paulatim mundum ad intuendum.
Ambulamus in orientem, ad “Palmas” (Palmæ), eucaliptis (eucalyptus globulus Labill) circumamicta senda. Amamus juventutem, aër purum, profundum hallitum, musculorum flexibilitatem et cerebralem tonum.
A cacuminibus montium descendebant montani vel montanæ, vaccæ, boves, vituli, lacti et sespiti redolentes omnes.
Intravimus ad salutem impartiendam parentibus ibi morantibus, sedentaria gens, quæ nos videntes itinerantes pedestres, scrutabantur inbecilles. Nullus concivis noster (si forsitan in Columbia remanent concives) consequetur nos comprehendere.
Gentis conceptu, unice ambulare debemus quando ad officinam adimus vel mercatum cogimus. Impossibile nostrum populum interiores fines complecti. Si nos vident gymnasiam practicantes, torritos oculos aperient. Famula quædam a nostro lare fugit perterrita, conclamans: “Insanorum domo recuso laborem”. Nos vidit aliquando gymnasiam exequentes. Populis omnibus invenimus juvenes auritulas mulas æquitantes. Nos inspiciebant ut entia rara. In diversoriis nobis exterriti infigebant: “¿Pedestre venisne…?” Hera diversorii “La Ciénaga”, (“Palus”), capiti manibus, tremens, perorabant dicens: “Si meus conjux non hic esset, hospitalitatem vobis dassem cubiculo suspictorum”. Repetebant omnes: “Ego, pecuniam habens, non ambularem pedester”. Noster populus timidus est et ignarus: arborum fructus sunt nocivi; mergere, noxius, affirmant. Iterant proverbio: “Cortex lignum servat”. Videntur omnes educatos a patre Guevara esse.
Advenimus ad pedem clivi ad arribandas “Las Palmas” (“Palmæ”), ad domum ubi bibere solemus spumiferam lac vitulo olens. Domi muliercula vaccas intendens ambulabat. Domo stabat soror ejus, pulcherrima, undecim annorum, ruralis scholæ magistra oppido “El Retiro” (in “Abdito”). Subnigræ carnes ab altarum terrarum aëre, et generosi spiritus, ut solet esse omnium magistrarum animus. Utique. Certe: generosæ magistræ. Hæc montium incola, laciniæ lavigatæ induta, albedine in ista plenitudinis aurora, nobis evellit sensus ac ideas. Cogitavimus pulchritudinem magnam illusionem esse; censumus aureum malum deauratam spheram esse, et ad eam manducandam necesse sit auri projicere putamen. ¡Illa levigata lucinia!
Sed satis. Nolumus describere quod acciderit si hunc fructum andinum manducaverimus. Dicebunt calumniatores hostes forsan nos esse juventutis corruptores. Sic Socrati accidit quanvis gratiæ ornatus homo fuit, ut si melle coinquinatus fuisset. Athenæ juventutis catholicæ sodales: Meletus, Anytus et Glycon eum calumniati sunt; et nos accusati erimus a domini Jesu filio, et a filio domini Enrici. ¿Quid tunc acciderit? Hoc Areopagum montanorum sanctorum nos condemnabit ad perdendum judiciale munus. ¡Pejus hoc quam cicuta! ¿Quid fecerimus si tale? De populo in populum celeribus pedibus pedester divagare «Andium» («de Los Andes») dorsi spina, ostendentes effigies nostras depinctas, hac inscriptione ornatas: «Voyage autour du monde; around the world. Octo idiomata loquimur, inter quos el medellín y el chibcha. Obolum tuum tribue, quia iter hoc industriam “alpargati” (cannabinorum calceorum) progredi juvabit”.
Videant lectores quo nos juventus catholica portabit si auxerimus describere fructum montium ille a sua cortice spoliatum, orto jam sole inspicentem, vel stellarum splendore raptum. Et nos, secundum D’Annunzium, “Chini sopra di lei come per bere d’un calice”. Sed philosophi casti sumus. Nostrum iter continuemus modo tali ut hic liber possit manibus pallidæ virginis cadere. Desideramus præterea hoc opus ut serrmonarium clericis hujus populi paludicorum sanctorum et sanctarum inservire.
— o o o —
Andinum in armum adrepimus. Subter, ibi, Aburræ in Valle, ingentes inter montanas, triginta et quattuor annos vivimus, a diabolo persecuti, senex ille prehensilis caudæ simiorum, “ideas generales” percipientes a manibus Nigri Cano, bibliopolæ, oneroso prætio habitas. ¡Simiorum nostra progenies! ¡O juventus! Ibi, in altum, hilari vultu risimus.
Ad dexteram attollabatur “Inalambrica Turris” (Absque filis æreis Statio). Levatur a gravitate montium perfugere, universalem ambitum quærens. ¡Quale robur indigemur a terra levitandi! Turris hæc nobis repræsentatio fuit ex eo quod romani “humanitas” vocabantur.
Humanitatem habebat romanus quando universi civis erat. Cor et mentem elevavit Nero, exempli gratia, supra humana præjudicia, ad supremum egoismum advenit; omnia sibimetipso referebat et sic deus efficitur. Mahondas Ghandi cor et mentem levavit et etiam in summum, ad reconditas regiones ubi morat amor. Ghandi, alio modo, efficitur etiamsi deus, videlicet homo. Ambo humanitatem habenbant.
Albescente cœlo, odoratione cespitis, Marconi Antenna levabatur supra montes, limitis liberationem quærens, spatium requirens, “res communis omnibus”, humanitatem acquirens.
* * *
Sunt in circuitu crystallinæ fontes, purissimæ puritati. Scaturigines efformant et gignunt fontem «Las Palmas» (“Palmæ”); ex ejus aquis bibere debet qui scire cupiat quale sit verum aquæ conceptum, notionem aquæ sapidæ muscis et umbris. Qui ex ea biberit, perfecte conscius efficeretur montis ideæ, filicum, et ænigmaticorum mysteriorum speluncarum. Advertit homo mundum virium plenum esse, vis vitæ, ex viribus is quæ faciunt ovulum germinare. Desiderium experimur phrasem Linnei permutare: «Omnia animalia ex ovo», per aliam istam: «Omnia ex vi».
— o o o —
In tramitibus, longe a margine arcta nostrorum triginta et trium annorum; longe ab ideis generalibus a Nigro Cano receptis; longe a nostrarum patruelum feminarum monotono amore languenti, oculos subito aperimus et patenter advertimus omnia amorem esse vel mortem.
Inverisimilles violacei racemi carnatarum florum (amarrabollo: Meriania nobilis Triana) thalamum erant amorosum et mollem insectis, pistillis et staminibus.
Duas mulieres invenimus in via, ætate confectas, quæ hebdomadarium tabellarium officium fungebantur inter Medellín et La Ceja («Supercillium»). Distribuunt viæ domibus quidquid homo primitivus necessarium videtur: Noticulas, ollas, intima et amorosa nuntia.
“Omnia pendent ex animo”, dixit nobis una ex vetulis his, quum inquirimus si possibile esset hodie accedere ad La Ceja. ¡Phrasis plena!
Vetulæ ideam sic distendimus:
Triumphantes, triumphum debent ad fidem stirpectam quamdam, generaliter ad fidem in seipsos. Labefactantur qui a fide in seipsos carent. Ex his ultimis firmatur: “Intelligentes erant sed nihilum fecerunt. ¡Inexplicabilis eventus!”
Ecce juvenis mediocruum facultatum, sed venturi temporis felix. ¡Egoentiæ tumidus est ut bufo strenuus! In seipsum credit jesuitica certitudine. ¡Constans est in autoæstima ut tuus stupidus amans, Julia gracilis! Ejus laborem amat; si suam personam diligit, non in labore fatigatur. Perversus hodie forsitan erit, sed in crastina, ¿quis æmulare possit eum? Mundus quæret eum. Mundus cogit eum. Juvenis hic stridet ut virgo, et finaliter omnes scrutantur eum, eum percipiunt, et, vincti, caderent ante gibbum immanem egoentiæ ejus.
Labefactum curare debemus egoentiam infundens ardenter, faciens ut suum momentum advertat, ut sentiat se personam esse utilitatem afferentem. Educatores (et omnes educatores sumus aliquantulum: puerorum, infirmi amici, declinantis proximi) nasci aut renasci debemus unicuique propriis viribus fidem.
Curiosus autem animus humanus; psychologicum regum admirabile: homo est quod esse credit. Propterea diximus antea: ¡Pulchrum futurum et opera pulchra juvenis illius qui se heros vel prædestinatus credidisset; acriter stridet, ut ciconia, ad procurandam persecutionem et inquisitionem alienam, usque ad adipiscendam credibilitatem absolutam in eo et in fremitibus ejus!
Idcirco, afflictum amicum curate fidem in seipsum inserendam. Omnifariam necesse est illi axis qui sit ei vitalem filum ad ejus texendum vitæ licium.
¡Propriissima recentior vita, celeris, difficilis, varia, fidem omnem ad perdendam; fluitamus ut lignum aquis delatum!
Omnia entia quæ prime inveniuntur, luctant quærentes quis eorum herus sit. Unus dominabit, alter autem famulatus erit.
Hoc luctamen inconscium est; sed tam vitæ inhærens, ut cum ea confundatur. Ex hac lucta originantur omnia humanitatis fata. A pueritia hoc intuimus, et cælavimus ut maxima: «Noster sinus irremediabile est et nemo ab eo culpabilis invenitur.»
Tauri qui in bubile luctant…, et strenui insecti, luctatores omnes, quærentes dominium pugnant. «Animum» inquirunt. Et «animus» non intellegentia est, nisi desiderii fons, intellectionis et operandi modus.
Nostra idea, nostra humilis opinio circa juridicum problema, non accepta ab Academia fuit quum eam exposuimus… In posterum, meam propositionem ardenter exposita fuit ab homine vivace, et accepta fuit statim.
In finem: Quod mundum movet est heroum animus.
* * *
Quum vetustulam illam audiebamus, te memorabamus, Julia benedicta, et hoc canticum tibi compusuimus:
Juliæ canticum:
«¡O, tu, amor, mulier et bestia! ¡Divina bestia in omnibus: in corpore subnigero, in tua comite ferina, oculis in tuis…! ¡Lux eras in nocte! Ibi, vis tua palpitabat et imposita nobis fuit, et vitam nostram despicebamus proinde. Te contemplantes, mirati sumus. Fascinans tuorum oculorum stillicidium æqualis erat stillicidio ferarum oculorum umbrosis in cavernis.
»Et sic, bestia tota, personalitatem nostram disrumpisti, axes individualitatis nostræ profligisti, et omnia nobis inania convertuntur, excepta tu, ¡nostra victrix!
»Sic amor: amantis jactura sed amati triumphus. Vita erat quam ambiebas, animus tuus erat, qui nostræ paupertati imponebantur et propterea te ambiebamus ut aquam in deserto.
»¿Cur incusare te quando adulescentulo, firmo ut malum, te ipsam tradidisti, si tua fortitudo te atraxit irresistibiliter ut nocti lux insectum, et postea te derinquit insanus, amore disrumpta? Vita in lacertosi pueri motus erat tunc, frivolitas, absentia servitutis.
»Sic ergo, domina vitalis vis est, et hoc semper. Manifestationibus omnibus hujus vivere, triumphat energia a doctore Mesmer patefacta; tempus perlustrat ab omni ridens aut cachinnum tollens…»
* * *
Quum vetulam audivimus, problemata nobis solvuntur omnia: senectutis, infirmitatis, angorum, metus et tremoris, scepticismi, tollerantiæ, vitæ problema totale, inclusive sociale problema.
Senectus, ab inopia fidei, tolerantiæ et amoris contexta, non est nisi exhaustio energiæ causantis fenomena vitæ varia.
Positivi valores, triumphi valores, semper juventuti comitantur.
Morales codices, acceptæ virtutes, ordinati sunt a debilibus ac pusillaminibus hominibus. Moralis concionatores efficimur quum vita jam declinat.
Certe, vitæ status quidam est languidus, ægrotus: «columbianus status». In obnubilatione consistens, in idea fixa conclusus, ut in concha, religiosa in idea. Hoc, fanaticorum illusio, trascendentem consideratur a multis; et aliqui liberales Americæ, spiritus juvenum ærumnas ordinare ambiunt: furor, œstum, amor, assertio imperiosa proprii valoris, et valoris operum eorum.
Hebetes, amiserunt a visu quod vitæ copia firmatur certissime et excludit. Illusio forsitan esse possit juvenis amor, (vis vitæ) sed ejus animus de illusione illa conficeret realitatem.
E contra, qui senescit, lapidescitur. Illi, “impossibile” magnitudinem ingentem acquirit. Senectus, “gibbusa abdicationis hora”, comita est virtutibus omnibus quas universitarius catalogus describit.
Populorum problema illuminatum apparet ab hoc nostræ vetulæ concepto. Quum stirpis energia exhaurit, patientiæ concionatores erumpunt et parasitorum aliorum prædicatores. Exempli gratia: dum declinabat, tabanus apparuit supra equum Athenarum, qui Socrates erat. Narrabat ipse frenologum ei aliquando asseruisse caput ejus abjectarum passionum esse nidum. Socrates, teter et frigidus, logicus ut serrula, tolerans et incredulus, apparuit quando animus græcus e medio discessit. Moralis facultas surrexit, iniqua scatebra phrasium quæ manatur ab ore edentata.
Germania hodierna quoque, juvenibus ejus validis, rubris capitibus, cuna est fortitudinis: Ibi prædicatores vehementiæ et belli nati sunt. Nietzsche (¡quomodo vita lætatur quum recordor eum!), dionysiacum gaudium fuit. Germania, nihilominus universalis confabulatio, ut vetus continens in eremum convertatur inhibet.
Huc usque advenimus vetulæ phrasi, conceptum quod antithesim negat inter senectutem et juventutem; conceptum quod omnia animi quantitati reducit; conceptum in quo idearium et passiones sunt tantum animi effectus. Sejungimur a juventute et a fide. Dum nostra paupertas vitalis adauget, crescunt nostra moralitas, nostrum prejudiciis affectus, et amor noster valli quo Niger Cano cum ideis generalibus negotiatur.
¡Venite vos, juventutis et vitæ ideæ, alacritatem date carentibus tepiditatis lætitiæ, a sacro succo prohibiti arboris plenis! ¡Venite, juvenes ideæ, lascivientes ut puellæ curtæ laciniæ.
* * *
Vetulæ phrasis, nostræ experientiæ plene respondebat. Homo, quum ad triginta et duo annos advenit, (deauratum cacumen), incipit physiologice nidificare. Dicunt anni transcursu puerorum cellulas recomponi quæ organismum efformant, dum processum identicum lentum esse in homine maturo. Id ideis et sensibus accidit. ¿Quis dogmatitior quam senex? Triginta annis homo philosophiam quamdam adoptat. Sequentes ideæ confirmant antea dictum:
«Aprilis, 24 1928. Tristitiæ plumbeæ nihilominus quæ hodie mihi abjicit, contentionem et lætitiam ponam vitæ meæ. Hoc est imperativum categoricum: lætari et circundantes lætare. Generaliter mœstitiam afferimus uterque utrique; amarescimus humanæ vitæ fulgur.
»Tristis sum quia finem non invenio in quo lucrum faciamibi valet. Si æquabilia omnia ¿cur non lætitiam adoptare? Boni esse consistit in lætari.
»Mei comæ et dentes cadent, pallescent. Puellæ crescent, alteræ et alteræ crescent, advenient auroræ, occasus, soles, cœli splendidi. ¡Meæ comæ fugatæ tunc, dentes mei pallidi…! ¡Epiphænomenum vita mea! ¡Futilis res, labens, fugans, desiderata pulchritudo! Necesse est manus injicere in proposito quod nos tueat a declinatione et a morte.
»¿Quare, si vulgare sum epiphœnomenum, tristitia ista? ¿Cur arbores floreunt et femenina pulchritudo florescit et devenire prosequitur, et ego maneo, iners, quotidie morior?
»Interdum voluissem pulchritudinem destruere. ¡Qui in deterius it aut senescit, sic ardenter anhelat. Non admissit possibilitatem pulchritudinis non suæ, nec perduratio post mortem!
»Tu, futura puella decem et quinque annorum, frivola ut spiritus et aqua, informis ut aër, gracilis nympha, atrectabis manu tua longa, plena latentis ignis ut centrum cœlestium spherarum; macerabis digitibus acutis tuis et subtilibus capillum meorum descendentium. ¡Te necare desiderassem, pulchra virgo! ¿Quare non impossibilis te facis, dum mea juventus attrectatur? Senescere, ad triginta et tres annos advenire, vere jocus est cruentum quod tempus nobis effert. ¡O tempus, necessitas suprema!”
* * *
Vetulæ hæc fellices sunt in via. “Viam somniamus quando necessitas nos urget domu manere”, dicunt. ¿Quid proprior humano corpori quam aëre libero vivere, eum respirare integra in puritate ejus, aquam vivam bibere, prandium quod natura nobis præbet manducare, sine artis interventione ulla? Magna voluptas corporis, ambulare. Ad hoc omnia facta sunt.
Probatio a priori habemus hodiernæ absurditatis œconomiæ mundi: Civitas et sedentaria vita. Multiples sunt infirmitates oppidanæ. Et, ad servandam juventutem, vicaria supplentia invenimus vitæ illecebrarum Ægypti: gymnasias et chimia vel alchimia.
¿Potestne forsitan ars novi fructus vitam in lagena condensare? Hodie sapientes hoc “vitaminæ” apellantur.
Hæc veteræ lætitiam campis portant. ¡Et quales ædes antiochensium montium! Avium nidi similes præcipitiis collocati. Ad eas adveniet qui sit agilis et flexibilis ut simius.
* * *
Domi puellæ quæ fuit quinque annis antea turturum venatorium lætitia prandimus. Hodie femina est triginta annorum, obfirmata et acris cœlibatus a causa. Sors crudelis virginis innuptæ. Convertetur in monstruum durum, amarum, cupidum ultionis.
— o o o —
Madeffacti et tristes in Abditum (El Retiro) advenimus. Abditum planctarium est bonarum gentium. Ut lector qualis erat tristitia nostra complecti, dicemus biblicam fuisse. Affirmat Biblia hominem post coitum triste animal esse.
Habitat in Abdito puella quæ, biennium antea, septentrionis Antiochiæ in oppido, Benjamin impulsum suscitavit. ¡Amor! Amores fuerunt a mare seclusæ montanæ. Unice populis istis lontanis, ubi Satanas habitat, amor mysteriosum lucrum habet quod peccatum, diabolus et infernus unice communicare possint. Amores fuerunt quibus tantum incitatio apparuit. Illa, ¡quam sapidæ ambæ syllabæ ejus nominis!, exclamabat, contremiscens horrore ut tremula papilio quando Benjamin instinctus et vis, represi duodecim annis jesuitismi asperi, vincebant præjudicia bonorum sentium dicens: “Noli insanus esse!”. Amores qui casti vocantur, sed vafri et voluptuosi amores, quia in eis omnia est in oculis electricitate affectis. Et etiam columba casta vocatur. Sed non. Unici casti amores sunt qui a sinceritate committuntur. Implentur in via ferrea, et etiam circa mare.
¡Amor! Amor omnis in oculis et in actibus jacet. ¿Ad quid verbum ibi valet? Mulier hominem amat: ¿Idcirco pater ejus moriturus est? Mortuus sit. ¿Omnium finis erit? Sit finis. Mulier tacet. Non loquitur. Micant ejus oculi et operat. Ut petra pendentem descendit rauda, mulier operat. Essentiale negotium amor est. Filialis affectus, honoris sensus, ideæ, accesorii sunt luxuriosi, sicut petala floribus: essentialia pistilla sunt ac stamina tantum.
¡Amor! Omnia in actibus. Non loquatur. Propterea Henricus Laserre dicebat: “mulieres pudorem in auribus habent”.
Scholium circa Stendhal
a «Robur et Niger» captum
Antiquam ejus amantem, scrupulosa et sentiens mulier, iterum spugnare volebat. Per fenestram intrat, nocte, imprudenter, temerarie. Recipit eum mulier odii verbis cujuslibet valoris expertis, verbis frigidis, a confessore suggestis. Homo, dum brachio eam præcingit per medium, loquitur illi de rebus ei utilibus, de rebus exterioribus, inanibus. ¿Et quid lucratur? ¿Intense amari! ¿Quid amplius?
Hoc nobis docet ut verba unice serviunt ad dissimulandas res, actus ad vestiendos, ad amabiles eos facere baptismo, ad tergiversandum originem eorum. Actus, antequam bapatizetur, possibilitatis in nebula est, mille res esse possit, indeterminatus est, vagus, anceps, non existens. Quum eum nominamur, lapidescitur. Verbum determinans est. Si osculum mulieri postulamus, irritata denegat. Credit nos affirmare eam capacem esse impudicum osculum largiri. Sed, si eam osculamus silenter, voluptuose fluunt omnia. Nihil firmandum restat. Noster actus fuit, noster nixus. Non loquebamur. ¡Ecce ratio!
Casu Stendhal, indeterminationi illa femeninarum intentionum adjungitur mulierem irresponsabiliorem facere, operans quando sua attentio alia parte possita erat.
Casu Stendhal et etiam accidit ut coalitum in femenina natura sensus amoris erat, accidentaliter suffocatum confessoris a phrasibus. Confessoris ideæ accidentaliter erant in anima feminæ, et in ejus sanguine stabat juvenis amor. Ad operandum secundum accidentales ideas necessarium est eas quotidie recordare. Solum secundum ideam operamus quum in subconscientia idea subjacet. Juvenis ergo sapienter processit quando puellam distraxit, eam induens ad operandum secundum subconscientiæ sensus. Pauper confessor relegatus est instantibus intensæ meditationis. Nostra vita a seipsa movetur; voluntatis et conscientiæ pars minima remanet.
Conclusiones:
- Osculum datur, non efflagitatur.
- Amori nihil proponendum, nisi conficiendum.
- Nemini proponi debet verbis indebitum actum.
- Quod proponetur non obtinetur.
- Si cum illecebris incipis, triumphabis.
- Mulier compelli permissit, non seipsam traderet.
- In amore, non loqui; nec dicas antiqua præsidia recordare.
- Nihil amoris scandi debetur campum ad conscientiæ verbis amatæ perdictis.
- Voluntas discedit quando alibi attentio versatur.
- Mulier pudorem amat, honorem, bonam existimationem. Ancilla est amoris. ¡Voluptuose frivola!
- Si de facto aliquo non loquuntur adhuc amantes, verbum manet ut recursus tergiversationis, ut terminus.
- Omnis mulier quæ aberratur, tradetur.
* * *
Terrificum delirium nox illa in Abdito transcursa, diversorio ut caula sejuncta. Vicina victrola melancholicis lallis ejus soporabat somnium nostrum ab aguardiente (ardens aqua fermentata) procuratum, et sordida figura crassi hospitis qui pedetentim decussabat cubiculum nostrum exanime lucernula manu. Victrola, aguardiente, lassitudo et crassa figura Raphaëlis, inopiam harmoniæ psychologicæ producebant nobis, propinquam vitis nostris peccatricibus.
Antiochia multi sunt homines crassi, rarissimæ crassitudinis. ¿Cur eorum sphæricus venter? Venter equæ: Protuberans venter ab umbilico inferne; globuli thoracis cingula simulant, et bracarum anterior pars aperitur et oscitantem bucceam assimilat. Si ibi collocaverimus auream catenam, rem horrendam videbimus. ¡Terribile monstruum in cordibus nocturna oppressione videbamus, aguardiente bibito, et septem leucæ pedestris itineris! Ut si trascendentalis idea fuisset, spiritus nostri sequebantur obsessi problemati ingenti antiochensis crassitudinis.
Perterriti surgimus mane, et pessimismi tractatum scripsimus. Hic eum transcribimus, ut conscius sit lector originis cujuscumque pessimistæ philosophiæ. Et etiam componimus letitiæ cantare.
De pessimismi tractatu
“Vita hominis super terram est contentio et tristitia. Vivere est contra tempus luctare, et tempus nos raptat quamquam resistentiam opponamus. ¡Horribile aliquandiu vivere!
”Unicum methodum ad læte vivendum est gaudii desiderium resistere: paulatim vivere, inervatim vivere.
”Paschal dixit: “methodum spiritum liberare”. Hoc indubitanter deduxit a diebus aliquis quibus absque continentia vixit.
”Nervosa vis aliquid unicuique determinatum est, et sine prodigalitate consumpta debet esse. Voluntatem educare non aliud est quam nervis claves contentionis creare; problema simile operibus civitatis aquæductus. ¿Quid oblectatio? Duobus aut tribus amicis curru egredi; victrolam ad canendam sistere «Ramonam…” et, postea, alium femeninum discum.
Canticum hoc est ad lætitiam
“¡Melior omnium inervatio!
”¡Nihil ut thermica organismi regularitas!
”¡Horribilis servitus!
”¡Servitus animæ propter desideria timenda ut mors!
”¡Morti pejor es tu, properatio!
”¡Frigori mortis pejor es tu, Ramona.., hac nocte qua nobis crassus hospes, quasi per caliginem, videre permissit ventrem ejus”.
* * *
Graphonola (victrola) semper comitatur jucundioribus rebus, antecedentibus circunstantiis amoris. Quia, sicut delictum, amor et etiam circunstantias antecedentes possidet, concomitantes et subsequentes. Omnia vitæ agradabilia antecedentia sunt amoris. Omnia quæ “lætitia” vocamur, quibuslibet ejus manifestationibus, antecedens amoris est. Amoris spectrum incantamentum est viatoris, incantamentum viventium omnium, illusio cunctorum existentium, ex atomo a Deo. ¿Quid prodest objectum? Est ad amandum excusatio. Ad amandum nascimus, et antecedentia amoris sunt omnes heroicæ virtutes et opera nostra omnia. Sicut in diversorio ignoto viator vagam lætitiam experit, quæ non aliud est quam visio possibilium feminarum, sic amor absconditur in Hegel implicatis operibus… Circunstantiæ concomitantes et subsequentes amori sunt tristitia. Convincimur tunc ut Natura Mater nos decepit, natura quæ ab specie tantum præoccupatur. Circunstantiæ subsequentes amori idem sunt ad in via ferrea diuturne itinerare. Identicam asperitatem sentimus in columna vertebrali.
¡Graphonola! In antiquitate omnia lenta percurrebant. Frine aut Aspasia decernebant pro semper amoris gloriæque circunstantias. Hodie, pulchritudinis dominatus regius tantum quinque diebus perdurat. Artifices et frivoli sumus plus quam pristinis hominibus. ¿Quingentarum paginarum librum legerimus? ¿Sit heros qui legat integrum in ictu Don Quijote de la Mancha? ¿Sit pulchra femina cujus amor transferat viginti et quattuor horas? ¡Nequaquam! Ullus parisiensis editor nobis editabit librum plusquam centum et triginta foliis. Femineæ vestes fragilibus telis contextæ sunt; eorum duratio minima: uno animi ictu. ¿Ubi sunt vestes illæ quæ patruelibus transferebantur? Videtur avi nostri nescivissent hominem delicatam machinam esse; ad æterrnitatem vivebant¸ nos vero ad tempus vivimus. Æternitas una est, tempus autem ab instantibus constituitur. Quinquaginta paginarum librum in curro relinquimus. ¡Americana illa gracilis figuræ, quam ripa maris vidimus Miomandrem legentem, librum amissit supra sellam paleis confectam! Nosti majores domus habebant petreas, bibliothecas phantasticorum librorum coriariis massis, et eorum mulieres erant amplas et carneas. Nostræ mulieres librum simulantur quinquaginta et tres foliorum. Eas legimus, nos legunt, et relinqui sumus sella paleis. Omnia nostra sunt temporis. Propterea, nostro in delirio, prosternabamur ante antiocheni pinguedinem.
Graphonolarum mulieres, mulieres quas intuimus in vocibus earum, cujum connubium quinque diebus manet tantum, amoris mos determinant.
Et ideo, quia opiniones habemus, non, ideas; quia æternitas abest; quia non est nisi parvulus motuum fasciculus, nostræ mulieres sunt macræ, et eis unice constantiam non ignoscimus. ¿Quid horribilior quam constans mulier? Ut fixa idea est. Est ut vestis æterna. Mulieris incantamentum est nos derelinquere. Hoc est et etiam vitæ incantamentum. ¿Quid de vita erit et de amore vitæ, si sciremus nos unquam morituri?
Quia jam non æternitatem cogitamus; quia fasciculus instantium sumus, maximum prætium nostrum est pecunia. Pecunia et etiam a numismatibus composita est, et nummis ememus id quod tempus ornat. Perinde, quum Luterus detexit Romæ æternitatem venundare, derelinquimus fidem in ea. Evidenter, omnia venalia terrena.
— o o o —
¡Pecunia! Ætati nostræ melior nomen hoc est: “Hominis fortunam cumulantis sæculum”. Ad venandam fortunam vivimus. Energiam intimam pecuniæ in persecutionem impendimus. Anxietas magna est, ut quæstus quem multo adhinc tempore animæ bonitatis habebatur.
Omnia nobis sunt medium ut pecunia adinveniamus. Scientia persequitur, propter pecuniam; moralitatem desideratur, propter pecuniam; noster amor frivolus est et mercenarius, et propter hoc agradabilis; conjux, (antiquorum vocabulum), consequimur, quia pecuniam habet. Character desideramus, quia necessaria facultas est ad pecuniam acquirendam. Ad hoc litteraturam columus. Omnes vitæ instantes imbuti sunt a pecuniæ necessitate. Hic est ultimus finis noster, et hoc indudabiliter.
Nostræ necessitates multiplicatæ fuerunt. Nostræ voluptates tantæ sunt quam vitæ instantes… ¡Tantæ sunt pulchræ feminæ, tantæ futiles res quæ earum labilia corpora ornant…, et omnia venduntur! Numismata, schedulæ, sunt omnino necessariæ ad peregrinandum ubique. ¡Numismata imago sunt rerum omnium quæ placent!
Velox motus, multiplicis leucis, longo intervallo in ictu… Necesse currere velocitate lucis, celeriter cumulare, aut te vita derelinquit inermem. Sæculum hoc est “hominis colligentis fortunam”.
Nos, homo fortunam faciens, quia instantium fascis est et emotionum, macilentus, altus, macellus, plus ossis quam carnes habens, angularis maxillaribus, micantium et anhelantium oculi possidens. Homo fortunam faciens identicam figuram habet quam venator canis. Quia homo qui fortunam fecit obessus est et apoplecticus ut erant nostri majores, hidratis de carbono pleni.
De apoplexia morimur, jecoris cancri, nephritici, arthritici, quadraginta et quinque annis ægre. Generaliter homo qui fortunam fecit sadycus est et pro puellis quattuordecim vel tredecim annis liquefacitur: dependentes sunt eæ de magnis eorum apothecibus.
¡Honor actionis homini, venatori juveni, honorabili, duro, superhomine, distentæ egoentiæ, crudelis! ¡Honor seductori homini qui methodum omnia polivit ordine ad pecuniam! Formosus actionis homo. ¡Laus homini recto, firmi intuitus, aviditatum pleno!
Sic, quia actionis homo, quamvis a systemate continetur, anxius est; quamvis paulatim ambulet, desperatur; quamavis tranquilitatis valorem affiremet, intranquillus perstat.
Patientia, contentio, antiquæ omnes virtutes nostrorum pinguium præcessorum, juventuti prædicantur, sed non ut virtutes jam, sed ut methodi. Morum scientia pragmatica est. Acceptantur virtutes veterorum tractantium rerum, ut utiles sint.
¿Quomodo hodie templa ædificantur? Rurali in vico, ubi ædificia construere ambiunt, terrenum donatur ad templum. ¡Sic benedictionem Dei advenit! Plateas Municipio donantur. Et nos, hodiernus homo, omnes antiquas virtutes practicamus, sed non ad Deum arridendum, nisi ad emendum Deum. Propinationibus Deum tractamus ut venalibus fungentibus Reipublicæ erarii.
Nos, actionis juvenes, officinis nostris sculpsimus mandata a novo Moise, philosopho pragmatico, recepta.
¿Quare actionis homo non furatur? Quia creditum perdit. Propterea argentaria non furantur; nec topia furantur. Creditum partem diaboli substituit rebus in moralibus. Pragmatista juvenis pallescit et tremit si creditum perdere timet. Pallescit et tremit ut pulchra monialis pot amplexum et osculum amanti data post muros cœnobii, prehensilem diaboli caudam reminiscens. ¡Creditum! Creatio nostra est, imponentior quam Jupiter. ¡Quanta tractata scripta sunt circa talem deum!
Mellius exemplar hominis fortunam facientis in Columbia rubicundus indus est Doctor Y. Nobis dicebat: “Magister meus universitate Belgiæ imperativum cathegoricum mittebat: “Nolite relinquere scriptam constantiam unquam; unice urgentissimæ necessitatis casu, ut creditum non amittatis”. Certe. Venator homo probationem præconstitutam timet; probationem materialem timet. ¡Omnia petrificata repulsant! Indicium probationi eleganti constituitur. Tali instrumento probare possimus qualemcumque rem ad arbitrium; hoc est: nihil probari potest; indeterminatum est ut omnia spiritualia. Vestigium non relinquere actionis idealis constituitur. Proinde raptus est vulgaris et furtum, quod est aliena capere sine vestigium, imperat, dum homo-fera progreditur. Furtus consistit in actum aferre venti munditia, venti suavitate et invisibilitate venti. Adjectivum impensum negotiis et furtis est: mundus. Negotium et furtum fratres gemelli sunt. Qualitates furatorum et nogotiantium sunt identicæ; procedimenta idem. Unica differentia in hoc innititur: furator objectum capit in integrum, et negotians aliquid reddit ex eo quod prætium vocat.
Domnus Benjamin lassissimus est post apocalypticam noctem Abditi. Philosophus autem est simillimus ruminantibus. Philosophantes continuemus ergo, amabiles lectores. ¿Quid obstat? ¿Quid urget? Vix cupidi philosophiæ sumus. Tantum amatores philosophiæ sumus et itinerum. Studium continuemus hominis qui sumus: homo fortunam faciens.
Vitæ modernæ motus vertiginosus est. Difficilimum animæ tranquillitatem est servare, unitatis finem et mediorum adæcuationem. Semper et ubique gratas imagines infinitas exhibuntur possibilium finium… Voluntas crebro tentatur. Et in vincendas tentationes impendimus ingentem energiæ quantitatem. Et ideo nos, venator juvenis, squalidi sumus, angulares et languidi.
Hac in feroci lite conceptum hominis activi et hominis pasivi prævalescit, ego activus vel ego pasivus.
Conceptum hoc fundatur in nostra veritate: homo super hominem operatur non vi abstractæ fortitudinis (mythum nostrorum crassorum avium) nisi nervosi fluidi potentia. ¡Feroce luctamen quo vincit qui magis disciplinæ copuletur, non intellegentior! Finalitas, pecunia. Pecunia metrum est ad hominem mensurandum. Paupertas signum est infallibile inferioritatis et ruinæ. Pauper ergo, præter ut periculum videri, displicit. Plenus est odiis et invidiis; tortus est et frustratus; ejus qualitates mustiæ vertuntur.
In hoc temporis festinanter cursu, nos, homo fera, habemus ut jussum primum “contentio”.
¡Contentio! Nostro in Valle angusto Aburratense, mercatores multos vidimus post mulieres currentes, omnes post mulieres; current et etiam post negotia et post pecuniam, ut si heæc entia finirentur in proximum. A muliere qualicumque seducti sunt et dicunt eos de amore gaudere; possessi sunt ab omni palati gustu, et affirmant se a placere gustus frui. Nemo gaudet nisi noster methodicus juvenis qui de rebus utitur sine ab eis possessus esse. Quum homo incapax est de aliquid præscindere, in mancipium convertitur et ejus potestas minuit. Necessarium est omni tempore et etiam ante pulcherrimam mulierum, seipsum possidere. Gratissime bonas res gustare ubicumque sint; sed si intrat in anima laquei umbra, illico recordare: “liberi sumus, libera instrumenta ad pecuniam acquirendam”. Quum spiritus aliqua turbatio patitur, impatientia aut effrenatio, pulchritudinem ad contemplandam, signum est de pulchritudine non gaudere nisi ab ea possessus cruciatur.
Actionis homo omnia quæ imponuntur ei, flectit, imminuit et evadit. Pulchritudo periculotior imparatis. Nos, equinus pullus, vitamus semper detrimentum egoentiæ quod ambimus. Qui sic non sit, nil nobis prodet.
Ecce hic, hominibus dicatæ qui post mulieres currunt, ut si istæ finitæ fuissent, normæ a juvene anguloso prolatæ:
¡Recolligi! Hoc est extrahere desideria omnia, pedes nervosi fluidi, ad exteriorem ambitum. Recolligi sibi vult adunari, vacuum et solum remanere, omnia sua in seipso coaddere. Significat vitare spiritum evanesci et voluntatem dilatari. Significat me in nucleo solo et unico, egoista, comprimi. In non amare consistit, in non desiderare, non cogitare, et ab omnibus in vigilia manere. Hoc in methodo acquirimus qud vocatur positivus status. Noster juvenis hoc methodum ad breve tempus coluit. Apparet tunc cogitatio vel desiderium, voluntate methodica temperata, fortitudine vero absimile.
Solummodo pragmaticus juvenis qui hoc methodum diu experitus est, scit fortitudinem animæ methodicæ, quæ introgredi solet, quum instanti concreto suum desiderium projicit et cogitationem ad finem præstitutum.
Umquam meditare simul debemus in plurimis, et numquam desiderare possimus futilitates a robore expertæ. Dispersus homo nullam rem implet. Ulla substantia opperat si non in se ipsa centrum quærit.
Nos, secundum exemplum notabiliorum amantium, unan tantam mulierem amamus pro tempore; nos, pragmaticus juvenis, cogitantium magnorum exemplum subsequentes, unum tantum problema adsumimus pro tempore; et exemplum sequentes magnorum agentium, activitatem operi nostræ concentramus: in pecuniam, quæ omnia terrena repræsentat.
Hic manifeste patere facimus ut juvenis pragmaticus non pecuniam diligit naturæ instinctus, a natu, ut sic dicamus. Non prædicamus in favorem avarorum hominum qui innati sordidi sunt. Nequaquam. Hic de disciplina mentali tractamus. Pragmaticus homo scire ambit quomodo notabilem quantitatem pecuniæ colligere possit, et quomodo trascendentem et felicem vitam viviturus sit. Pragmaticus juvenis miratur tantum ab unica re mirabili quæ hospitium possidet in terra: Me-tho-dus; perfectum iri capacitas; lo-gi-ca.
Pragmaticus juvenis impassibilis est. Dicit: Nixus quivis a te factus ad entia trahenda, dilapidatio est. Vis attrahens intra subjacet. Ibi operat. Omnis impatientiæ motus, omnis aspera lis, quantitatem vitalitatis magnam disperdunt. Cumulata vis indifferentiæ lapsu, trahit, ut magnes, omnia bona. Tantum eventus deliciosi consequentur ab eis qui non eos quærerunt. Vitalitas est homo, vitalitatis cumulator. Necessarium methodicus esse. Vitalitas organismum servat et eum deffendit. Si hæc vis nos derelinquit, infirmamur et morimur.
Educare et educari est secundum scientifica principia delicatam et superbam nervosam substantiam dirigere. Homo fieri est aptus fieri ad fines quos tempus, (ab instantibus compositum); et terra, (a vanalibus frivolitatibus ædificatam), nobis designant.
— o o o —
Diluculo valde extinctus fuit languidus amor graphonolæ, noster discus cæssavit soporosus, dominus crassus Raphael disparurit in umbris, et sopiti sumus. Voltaire dicebat vitam non terribiliorem esse quia dimidiam partem ejus dormiebamus. ¡Commoda observatio! Somnum, ut obscuritas in pictis, vivacitatem apportat, nostros intimos motus resaltat. ¡Quam dulce quadrum amantium, vir capite ejus deterrita in uberrimo pectore feminæ! Mellior præliorum acies, unicum notum a nobis. Comparavissent aliqui somnium cum morte. Falluntur. Mori non dormire. Quum dormimus, gaudium a confusa sensatione cellularum omnium organismi provenit, a tenera sensatione quietis. Agradabilis mors ut somnum esset si defunctus sciret mortuus fuisse, et non pro semper.
In finem expergefacimus et prosequimur iter. Oppidi in foro duo canes dimicabant, et perditi sumus incultis prædiis hujus terræ. Diu gradiebamur ruminantium in semitis, nescientes quo ambulabamus. Et etiam quo vadimus dum vivimus nescimus. Non tanta erat tristitia nostra propter perditionem. Perditi sumus exinde, quando cum nostris dilectis amicis jesuitis invenire primum principium philosophicum non potuimus. Quando Patri Quiroz interrogabamus inquieti: ¿quomodo veritas primi principii probatur?, respondebat: “Hoc est primum et primum non probatur”. Exinde perditi sumus. Et sicut in semita ista ducebamur a vestigiis ruminantium, sic per vitam nos ducit vestigium quod nobis tres mulieres relinquerunt: mater nostra, Soror Belén, et tu, Margarita, nobis absolutam perditionem impedientes.
Brumosa mane, quum transiebamus itineris paludes, ubi semita perdebatur, audiebantur iracundæ phrasæ domni Benjamin conclamantis: “¿Ubinam vestigia…?” Identicam interrogationem in cœlum prominemus angustiis in nostris. ¿Quisnam responderet…? Soli sumus, absque remedio soli…
Puerum invenimus qui nobis viam indicavit. Felem nigrum capistro portabat (felis catus). ¡Infrequens modus catum ad portandum! Omnia illogica hodie. Ait puer: “Procul extruderem catum. Persæpe eum impulli, sed domum regredit.” Definite: Grata vitæ sunt antecedentes circunstantiæ: desiderium et acta qua exercemus ut catum acquiramus; desiderium, nocturnæ lustrationes etc., præliminaria ad amantem feminam consequendam. ¡Sed catum possidere vel dilectam habere, et velle catum extruere ac amantem impellere!… Ambo ungulas habent. Balzac scribebat: “Perfecta mulier lacerat”.
¡Quam tragicum in amore officium repræsentatum a mare! Reditiones damus et iteratas reditiones circa amantem. Femella, forsitan quia tantum amata est dum desiderata, opsidionem protrahit. Videte scorpinones: longo tempore ab eorum forcipibus capti. Fremens araneus ad araneam propinquatur, retrogreditur et diu sperat momentum opportunum, si non voratus est ab ea. Femina amorem dirigit, modo lento, sapido, ut Jossue expugnationem pauperarum civitatum promissionis terræ dirigebat, tubam insonans et muros circumagens usque ad eorum casum. Felle consecuto vel amore mulieris obtento, ¿quomodo ab eis abjiciamur? Ubique nos subsequuntur. Feminæ scorpionis et arani eorum amantes vorant, et nos voramur a feminis sua cum constantia. Catus ille a puero conductus sæpe fuit longissime, trans flumen, et in domum revertebat. Historiam advocati Raymundi Saldarriaga memoramus: Post mille luctis, tribus annis rogans suplicansque, illegalem amorem expugnavit. ¡Quasi omnes amores illegales sunt! Legislatio, amoris casu, non vitæ concordatur; legalis amor exceptio constituitur, et affirmatur talem amorem non amor esse. Adoptamus hic celebre apotegma magistrati Juan Evangelista Marínez: «Adaptanda est vitæ legislatio».
—¿Quid tibi accidit, Raymunde, cum tua meretrice?
—En ergo: Quattuor annis ardenter pugillor ad jactandam eam; alliud ad distritum judiciale migro, ibi pervenit; eam insulto et crudeles alapas do multipliciter, me magis et magis amat. Sed denique scurrilitatem adoptavi ad eam extrudendam. ¡Ad aliquod proffesio inservienda sit!: Gallinarium optavi concinnare lontano in oppido et eam ibi remittere; mulierum amor pro gallinis (gallus gallus) unicum ejus substitutum est; ullam molestiam exhibebit mihi in posterum, dummodo gallinas non desereret.
Melior advocatus Columbiæ, Raymundus est: Dives ingenium ejus. Procedimentum hoc, hæc procedimentalis inventio, ¿non eum collocat in capite jurisconsultorium patriæ?
— o o o —
Hodie pedetentim ambulamus, pedepressim. Boves raude transiebant drelinquentes nos. ¿Ad quid percurrere? “Res non nostræ non capi sinunt”. Quum declinabat sol, dura in petra sedentes, hunc cantum composuimus:
Tranquilitati et quieti:
“Ineffabilis sensus lenitatis, lætitia vel ebrietas placita et sana nobis prodducitur a certitudine ista: “Omnia nostra præcisis minuto, hora, die et anno adventa sunt”. Sedentes ligurimus futurum nostrum. Nemo et unquam eum nobis poterit furari. Nec nosmetipsi.
”Anxii homines non sumus; nostri oculi collunt imagines ad eos advenientes, quia eæ sunt quæ venturæ esse deberent; manus nostræ segniter attrectant formas quæ suæ sunt, quia ipsæ illis destinatæ sunt. Nostra corda prompta sunt ad ea quæ futurum eis servat. Nostra vitalis fortitudo non haurietur in entibus non suis, in rebus non sibi pertinentibus. “¡Ecce nos, Vita, dea malitiosorum oculorum! Tanquilli sumus hic, sedentes marmorea petra, securi amori tuo. Timores nostra corda non discindent. Tu infidelis es inter infideles, quamvis non retrocedis nec amantem derelinquis. En ergo nos, sedentes dura in petra, gramen olentes, gramen ad innocentiam olens, vitalitati plena, dona tua grate præstolans.
”Mulieres quæ de cervicali nobis servirentur, quæ pro nobis planctum facient, sponte venturæ sint ab ubique nos quærentes. ¿Ad quid trans eas currere? Venturus et etiam aurus qui noster erit; ad hanc duram petram adveniet, ad reconditiore latibulum; advenient ad tempus mors, dedecus, dolor et odium. ¿Quod fugimus? ¿Cur abscondi? ¿Cur lamentare? ¿Cur conscientiam remordere? A sæcularibus negotiis abstracti nostra recipiemus; nemo nobis rationem petit, nec nemini rationem inquirimus. Sumus qui affirmat: Homo quod meruit habet; quod non meruit nunquam suum. Unicuique advenient sua.
”Lætitiam persecuti sumus, credentes eam assequi, sed non potuimus. Unice nostra a nobis ventura sine dubio. ¿Et quid sit nostrum? Videtur nihilum nobis reservatum esse in globulo terraqueo”.
— o o o —
Quia numisma in pavimentum cecidit, columbianum supra scutum, domnæ Pilæ (doña Pilar) domo pernoctavimus. A tempore quo primum principium philosophicum invenire non potuimus, sortis et fati quantitas nostra in pauperi vita supercrevit. Qualecumque compromissum, amorosa citatione inclusa, tortor est. Juxta fluvium Piedras (Petræ) sunt ædes duo. Propositum dirimit Liberatoris vultus amarum, numismate impressum. ¿Facies aut sigillum…? ¡Facies! ¡Propter dexteram domum optavimus! Facies erat Simonis Bolívar, unica æstimabilis facies his quinque tropicalibus rebuspublicis. ¡Et quomodo cruciatus fuit! Numismatis in effigie, ejus comes vestigia digitorum tenuum Manuelita Sáenz adhuc servant. ¡Tristis facies vultus hujus superhominis qui opus suum jam exhaustus erat! Eum non liberasse homines sed negroides convictus fuit. Et quum mortuus est, galla subucula, mutuata, absque ulla figura femenina circum se, suam effigiem in plateis collocaverunt ut videre possit nostras execrabiles passiones; et in numismatibus ejus effigiem cælaverunt ut decisserit si hospitium exciperemus in dextera mantione vel sinixtra. ¡Pauper Simón Bolívar, quinque rerumpublicarum Liberator, qui, quum hispanici migraverunt profligati, vidit non remanere nisi unum hominem, ipsum solum, horrido in deserto belluarum! ¡Erat ipse!
Dexteræ in domo domna Pila (doña Pilar) morat senescente mari. Multi abhinc tempore sunt. Ex olim chyrographicum codicem servant. Columbia gens litteraturæ fuit usque ad finem decimi noni sæculi. Metrica compositio quattuordecim versibus constans erat quod hodie est ad juvenem ministrum agens esse Domus Halle Garten. Vehementiarum nostrarum tempus erat; idealismi tempus fuit. Tunc, Rojas Garrido suas ideas magis amabat quam vitam. ¡Passionatissimæ animæ illæ Columbiæ liberalis!; gens erat digna et heroica. Ante Constitutionem anni millesimi octingentesimi sexagesimi tertii Victor Hugo miratus fuit propter idealismum ibi absconditum. Homines illi poëtæ erant, heroes, et Quijotes absque macula. ¡Sed omnibus inharmonice procedimus! Cartagenæ quidam satyrus moralem disturbationem incipit. Panamam venundans cœperunt et hodie quasi cuncta vendita sunt. Columbia jam non carmina condit. Sub umbra verberati Bolívar platearum, ecclesiarum sub tegmine, vendentes et ementes homines numismatibus effigiei Liberatoris præditis, nummus dividitur. Idearum egemus; non habemus nisi oppiniones; interdum Christo Regi versificabimur et propter hoc missi sumus ut in extera patria legeti.
“Hoc in codice, —affirmat doña Pilar—, jam nihil notabilem scribunt”. ¡Quid scribendum, si forsitan scimus perditos esse, ad Abejorral peregrinari, mille in mense nummos lucrifacere! ¡Quid scribendum, si pæne scimus jam furtatam fuisse yanki pecuniam! ¿Ubinam agricultura? ¿Quid producimus? ¡Quid scribenedum, si rubicundi itinerantes agentes vendunt domnæ Pilaris domo amuleta, cupedias, orichalcum et quisquilias!
Libri domnæ Pilaris, citra mille octingenti et tres anni, sunt a miseria pleni. Qui transcurrerunt hoc lapsu, animas eorum in umbraculo manebant. Et adhuc, spiritalis mundus tam miserabilis est, ut pæne genius eum ornet…
¡Et quam horribilis nox, ab invisibilibus animantibus puncti, qui pelle transiebant et nos delirare fecerunt! Somniabamus nostrum corpus Columbia esse, et animalia pungentia generationes a Rafael Nùñez esse usque nunc.
Sed est in codice domnæ Pilæ hæc inscriptio: “¡Ave Columbia!, 1906. –Carolus E. Restrepo.”
Certissime: Hoc in obscuro periodo fuit homo qui patriam dilexit plus quam seipsum, et ejus facies est, ut Sanctæ Marthæ vultus Bolívaris, angulosa et tristis. Fortasse morietur aliena cum interula.
Perterrita nox illa, quoniam latere nostro stertebat metellinensis homo crassus. Ebrius ab Olimpiadis Cali veniebat. Joseph Maria vocabatur. “¿Non est in diversorio cubiculum? ¡Petite quod volueritis! ¡Do quod petatis! ¡Latrunculus vir ille manizalensis qui mihi hanc mulam locavit!… ¡Bene solvi, sed videte: pessimum animal…! ¡Mariqutæ funus, inutile artefactum! ¡Caucæ Vallis ad nihilum inservitur, nec ad merdam! ¡Seorsum Manizales!, ¡et nihil ut Metellum puto!”
Intuiti sumus tunc «crassi hominis» significationem. Redditus est tropici ut Abditi (El Retiro) cucurbitæ (cucurbita pepo). Crassus homo exageratus homo est. A mensuræ sensu caret. Periculossissimi; individuos et populos ut montanæ complanant: Duo homines crassi Maris Via excogitaverunt, nostra ruina, et duo homines crassi in ea inverterunt summam ingentem. Nostra respublica vixit semper hominum crassorum vitam. A lenitate animalium bonæ stirpis indigemus. Homo macer ideas et sensus actuales acceptat æquitate; hoc est, has sensus et ideæ harmonice componit cum proprio spiritali complexu. Antiochenni, a desiderio vel idea quædam dominati, spargentur.
Hominis culti basicum principium hoc: Non pati raptari a bonis extra viam apparentibus. Educatio centrifuga est. Scientia vel principium acceptantur ut nucleum circa quod acrescuntur vita et cognitio circulis commune centrum habentibus. Cultus homo proinde vertebratus est. Pschycologus, exempli gratia, scientiam ejus ut nucleum habet quod concinnitatem colorum dat omni sua mentali formationi, absque aliquas scientias despiceret. Unus absolutus, qui totus est, qui ab apprehensione homo intuitus esset, si infinitus, comparare possimus cum circunferentia centrum ubique habentem. Sic, centrum infinitæ realitatis est qualiscumque scientia aut qualecumque propositum; exinde advenimur ad percipiendam remotam et dubiam lucem infiniti. Cultus homo limitatur et temperatur propriam imperfectionem honorans; recognitio hoc est incapacitatis omnia complecti. Cultura in humili recognitione nostræ imperfectionis consistit, et in scire ut vivere debemus secundum nostram actualem delineationem. Ad exitum acquirendum, necesse est cor dare per integrum persecuto fine, et alia dejicere, quamvis agradabilia exhibeantur. Hæc est philosophia metellinensis hominis crassi qui stertebat sine modo domnæ Pilaris habitaculo, somnians forsitan in propugnandas vias.
— o o o —
Vespertino crepusculo in El Vergel (Viridario), Aranzazu circiter, mille nonaginta metri altitudinis supra mare, hospitio domini Manuel Ospina demoramur. Ad occidentem domus intuitur, et ibi, hiatu in fluminum, ad vesperum, viginti et octo decembris, sol in hemisphærio australi, nubosus vesper, solem (Phœbus Urrutiæ patris) labi vidimus in montibus, globus aureus, igneus, immensus, majestaticus. Plumbeæ nubes circumdabant solem. Magestatim descendit. Sic mortuus est, pedibus erectus, ut imperator, Diocletianus. Vix ægre submersum oceano in Pacifico, dyonisiaca festa incipit colorum in nubibus terræ frigidæ, altæ alliæ demissæque et alliæ. In instanti colores mutabantur. Ubi mortuus sol fuit, erat supercillium aureum, lontanum; desuper, nubes plumbeæ, ochreæ, et in cœlis argentea reseratio. Postea, subter aurum et plumbeum, nigerrimæ cristæ, quæ montium cacumina constituunt. Postea, cæruleus pallidus, aurus luridus, vesperus lucifer, et montium aurus obliteratus est. ¡Vere noster orbis pulcherrimus realitate!
Quia domnus Benjamin mœstus est propter noctes insomnes, consignavimus hic vespertinum crepusculum. Domnus Benjamin asseruit per emphasim: «Mei calcanei vulnus patefactum est et non possum ambulare.» In El Buey (Bos), equum (equus caballus) consequemur, equum mansuetis oculis, magrum equum, qui pedetentim ambulet, quia philosophiæ adamantes sumus et philosophus ruminans est lentitudinis amicus. Interritus equus æquiparatur adulescenti prodigo.
Unicum nostrum est nostra energia, corporibus nostris clausa, corporibus ab ossibus, carne et pelle formatis. Nostrum, limitatum est a pelle. Pellis est noster limes. ¡Bene circunscripti sumus!
Ecclesiastes consilium impertitur: «Non des energiam mulieribus». Quod nostrum est, energiam, dilapidamus inordinato desiderio. ¿Quid faciendum? Vim cumulare et eam methodice impendere. Roboris avarus ærumnosus est. Fortitudini, proprium destinum dare: impendi. ¡Quietum hic, cor! Os ista vorat nos et vorant anxia corda. Methodus et contentio sunt qui possunt hominem facere bipedalem utilem. ¿Cur semper impendere? Prodigi sumus. Normale sumptus exsequitur sine pondere, emanatus est ab energia, quando energia abundat. ¡Inventionem fecimus! Vis irradiat; sic scientifice impenditur. Nos vorant hæc os, hoc cor et hi oculi. Inordinationis sensus fecit affirmare: «Non des energiam mulieribus» (Ecclesiastes). «Methodum spiritum liberat» (Pascal). «Duplex est homo; bonum et malum in eo contenduntur».
Interritus equus est ut adulescens prodigus. Cosmica vita tarda est, pacata, quieta. Natura non facit saltum. Unice homo animal est prodigum, inordinatum, saltator, turbulentum, et una, triste animal. Domestica animalia infecta sunt ab homine inordinationis et tristitiæ. Humana domus locus peccati est. Omnis cosmica vita ordinata est, methodica et alacer. Simius, canis, equus, corrupti sunt hominis in domo.
Et utique. Mansuetum equum, et silentem acquiremus Benjamin domno, consonans nostræ prolusioni.
Quum domnus Benjamin in mœstitia sistit, prolusionem composuimus circa tristitiam:
Tristitia
«Homo, post coitum, triste animal».
”Certe. Quia traditio est nostri vitalis roboris. Vigor ille, dum nobiscum manat, ad desiderium nos ducit. Universum cunctum ornat. Non sic, unquam desideraverimus.
”Potentialiter vitam tradimus entia alia ad formanda. Imago sumus tunc sacci vaqui. Organicum tabulatum flaccidum restat et flebile. Propter hoc Biblia affirmat animal triste esse. Tristitia organica est unicuique cellularum, differens ab effectu causato propter spiritales emotiones. ¡Annosi Voronoff! Flacciditate, vaquis musculis, eveniunt pletura, inervatio et fulgor. «Animal triste est». Hoc est, «enervatus homo». Hoc, non tristia est. Hoc habent et etiam animantia cætera. Vera tristia non datur nisi in homine. Cosmos integrum vigor est harmonia. Sic autem, domnus Benjamin pæne enervatus est propter insomnium ab hominibus crassis antiochensis causatum.
”Universo toto, in homine tantum irregularitas erumpit, et perditionis tristitia, et desideriorum multiplicium contradictio. ¡Irregularis rei conditio! Entia omnia inexorabiliter fata implent et læta manent. Ab universo orbe emanat harmonia, ut laudis canticum maximæ energiæ vel summæ legi, quod est Deus.
”Hæ observatio nos conduxit ad tristitiæ causam in irregularitatem hominis vivendi modum collocare. Irregularis vivere, quia hodiernus homo tantum probatio est, et perinde complicationis præditus.
”Problematis argumenta sunt: Omnia læta, sed in hominibus tristitia. Omnia vivunt secundum normas et mensuram, præter hominem, abnormem, perturbatum absque modo. Videri debet relatio causæ-effectus his in factoribus.
”Ex hac humana non conformitas, nata est mystica, in collocanda nostra fata in alia existentia, post mortem ventura, consistens. Dicunt mystici: “Homo tristis est quia terra non est patria sua, quia exiliatus est, quia non constituitur hic domicillium ejus.” Hæc est antiquior definitio a tristitia hominis data. Explicatio est quæ in dualitate fundatur: corpus et anima. Anima, quæ non partem efformat corporalis et visibilis universi, vocata est ad satisfactionem habere in existentia altera, quum corpus derelinquerit. Secundum explicationem hanc, tristitia, humanum fenomenum, a non compatibilitate spiritus et materiæ provenit; non est amplius quod non adaptabilitas hominum ad improprium medium in quo perfunctorie habitat.
”Ex hinc Job conceptum: “Militia est vita hominis super terram”; et ex hinc methodum mysticum quod corpus contradicit et damanat, hyperbolem statuens ideam in unicam et unicum desiderium: idea et desiderium Dei.
”Nostra hypothesis super hominum tristitia sic versatur: Novum ens in universo sumus; et ut novum, complicatum et impolitum ejus in compagine; ut prima textrina inventa. ¡Quomodo irretita et contradicta erant multiplices partes hujus artificii magici!
”Novum ens sumus. Exterus modus hic materiæ quod «spiritus» vocamus, adhuc vivere et operare nescit; contradictiones desiderat, ignorat unde venit aut quo vadit, et miratur considerans possidere rarum donum: ¡perpendere! In finem, hæc hypothesis, si continuatur, hunc librum viturpabit in integrum. ¿Quis hodie sufferre possit gravitatem metaphysicæ tractatus, quamavis originem habeat in mansueti equi consecutione?”.
— o o o —
Inscriptione a nobis facta domnæ Pilæ (doña Pilar) in libro, ad viam advenimus et amissimus viam. Cuncta vita hominis via est; quum in ea stat, scit unde venit et quo vadit. Viæ sunt codices, mores et usus. Methodum via est. Propterea Jesus Christus, quum voluit suum infinitum momentum patefacere, dixit: “Ego sum via”.
Nos autem Pilæ in domo experimur contumaciam contra viam, contra lineam per quam omnes homines ambulant, ubi muliones transeunt et transeunt mercatores. Odium contra limitationem experimur. In humano corde exterum desiderium nidat a limite liberandi. ¿Erit iste secretum magnitudinis Jesu Christi et Socrates? Ambo supra universum imperarunt, normas mundo dederunt et ullus eorum scripsit. Semel Jesus Christus scripsit, sed arena, et nemo scriptum legit. Non scripserunt, hoc est, non limitati fuerunt. ¿Cur loquuntur de potentia typographiæ? ¿Quis scriptor comparabilis est duobus istis qui non scripserunt et humanitatem dominant ut duæ viæ infinitæ et invariabiles? ¿Erit iste secretum operum Shakespeare? Hamlet vixdum duo monologa ideis non limitatis pronuntiavit, vagus remansit ut duo illi qui nihil scripserunt. Omnes magni heroes sunt tantum in annalibus; limitati, biographiam habentes homines, qui suas vitas et cogitationes scriptis plasmaverunt, pauperes sunt, aspernabiles ut homines.
Homo est animal quod sudat, quod digerit, quod mingit, quod crepitus ventris expulit et excrementa graveolenter ejicit, quod mulierem alienam desiderat et res alienas ambit, et quod pæne instantibus putat. Interdum lux incarnatæ animæ in nocte apparet; raro idea vel sensus surgunt ad salvandum et redimendum hoc humanum putredinis sagum. ¿Quando cicutam Socrati dederunt vel Christum crucifixerunt? Exinde non sunt nisi sudor et rapinæ desideria.
Humanitas tenaciter adheritur suis magnis hominibus; suas vitas mythis et mendaciis recomponit; eorum actus corrigit et lævigat, magni homines fuerunt igitur vulgares homines maxima in eorum parte curriculi. Quum magnus aliquid excedit e vita, si cogitavit, sensuit, et operatus est, eum carpit humanitas desperanter et imaginem ejus perficit et lævigat. ¿Quid de homine sine semideis talibus qui in eo suggestionem inducunt et obligationem imbuunt ad inhibendum sordidum animal quod eos constituit? Non fuerunt Sanctus Franciscus nec Cæsar nec Spinoza. Eos creavit humanitas a desiderio purificationis mota.
¡Arentes vitæ nostræ limitbus circunscriptæ itineribus et pelle! Vivimus quia aditus morti fortiter munitus est. ¡Et Sancti et Herois conceptum! Inhibere horribiles passiones; contra monstrum luctare. Homines fuerunt Sanctus et Heros qui «homines non esse» cupiverunt. Heros et Sanctus summa sunt nauseæ quæ habet homo pro seipso.
¿Ubi serenitas? Leonardus da Vinci ægre momenta habebat ad sua opera dedicanda. Serenitas serenioris et sapientia sapientioris vix momenta fuerunt.
Iter progredere facit et simul obex est. ¿Quis iter modificare auderet? ¿Ex quo tempore humanitatis viæ sunt Jesus Christus et Socrates? Propterea homo progreditur lentissime; genius, decimo mille annis erumpit, et interim homo projecit, vitiat, pervertit motus vel ideas ab illo genio legatas; aliquid boni restat. ¡Quommodo deformatæ sunt in mille nongentis viginti et novem annis ideæ Jesu Christi! Crux jam est aurea, pectoribus purpureis insita, et in marmoreis palatiis habitaculum habet.
Iter est minoris resistentiæ linea; ad deserendam viam, animum spiritus excitandum est. ¿Quis ausus est viam regicere? Alius demens; et reformatores Solon, et Licurgo dementiam simulaverunt ut excusatio de institutione reformanda.
Ad iter regressi sumus jam vespere, vestibus laceris induti, famelici. Fames et nuditas consequentiæ sunt de via destituta. ¡Millies tantum ambulavimus ad austrum. Amare et iter deserere cuncta nostra vita fuit. ¡Sed semper regressi sumus! Biennio Deo et præjudiciis veniam petimus. Extra remedii spem perditi sumus ab ominoso anno millesimo nongentesimo quinto quum primum principium philosophicum invenire non potuimus gratu concursu Reverendi Patris Quiroz S. J.
Ad hospitium “El Buey”, (“Bos”) asperi advenimus. Ibi erat yanki, viator agens. ¿Quid intolerabilior quam mercator homo, cujum officium suggestionem inferre est, methodum Marden applicare? Ecce origo nostræ antipathiæ pro vendentem. Eum audivimus mulonibus dicentem clerum columbianum pestem esse et patriam in barbarie inveniri. Circa nos equinum frenum erat; eum carpimus statim iracunditer, et hominis caput habenis percussimus ardenter, ei dicentes: “Columbiani soli possumus male de Columbia loqui et nos soli de catholico clero garrire”. Fugentes exivimus, et in Abejorral (Apiarius) advenimus, dulce nidum publicorum impendentium, cunæ documenta in ordinem redigentium. Nocte appellimus. ¿Dominum mister occidissemus forsitan? Somnum conciliare, impossibile. Vim publicam spectabamus inquieti.
Solum maritus potest suam mulierem insultare; nationalis tantum potest a patria temere loqui. ¡Magna veritas! Primo mane beatifice dormivimus. ¿Cœlum non meremur, si vitas exposuimus ardenter propter clericos virtuti olentes et veteribus schedulis? Somniamus angelum femineæ facie suaviter nos in cœlum ascendere. Advenimus, lancem immanem extraxerunt; angelus in catino hoc librum possuit et omnes nostras amentias; alio in catino collocavit frenum, tam ponderosum frenum, ut lanx ad frenum cecidit, usque ad cacumina stellarum. Incontinenter risimus cogitantes freni pondus. ¿Quid de mister si eum verberaverimus freno cœlesti?
¡Quantum opera bona ponderantur!
— o o o —
Census dies erat, et oppidi incolæ Apiarii (Abejorral) diminuunt. Ministrorum cunæ Apiarius est, litium arbitrorum, prætorum, et officinarum secretariorum omnium. Ex Apiario ortus est Clodomiro Ramírez, lentus Clodomirus, suavis, mollis, a lætitia coinquinatus. Clodomirus qui, si in Græcia vixisset, cum Epicuro delectationis philosophiam statuisset. Natus est in Apiario Dominus Dionisius Arango, a Supremo Justitiæ Tribunale Præses, communis sensus præstantior homo. ¿Inveniremus forsitan gubernator, minister, aut secretarius tribunalis aut ditionis qui non sit Gutiérrez, Arango, Jaramillo, Apiario natus? Docendi artis monopolium habent Betancourt. Omnes in Apiario sunt quasilitterati et quasivenusti (semicachacos). Et ibi accidit, solum ibi possuit esse, domno Benjamin consecuti sumus equum album, philosophum, lentum, admirabilior omnium in sedato deambulare. ¡Jam tres eramus!: Duo homines ad philosophiam concinni, et equus ad lentitudinem constitutus.
¡Tres eramus! Pythagoricus numerus. In Deo uno tres inveniuntur personæ, et nos eramus animalia tria et unicus philosophus.
¿Quare tam magni momenti numerus tres? Impossibile duo pacifice convivere; necesse est tertius, interdum in eo malum humorem impendamus, interdum ut conciliatoris vices fungat.
Subtiles galli comprehenderunt matrimonium (duorum unio) absurdum esse, ut mensa bipedalis. Invenerunt ergo “matrimonium trium”, scilicet, “maritus qui solvit, uxor et amicus”. Hoc est ménage à trois. ¡Injucundus conjux qui solvit, qui mulierem contemplatur intima chlamyde, et nocte patitur lassitudinem mulieris amoris! ¡Sed maritus amicus est alterius ménage à trois! Sine amico uxoris, impossibile a domo exire et amicus aliæ mulieris esse. ¡Pulchra ordinatio! Tantum concives Raymundi Poincaré ordinem institutioni deo Hymeneo a romanis collocatæ possuerunt. ¡Quomodo tempora mutantur! ¿Ubinam Hymeneus? Oblivioni datum est et etiam nomen ejus.
Gallus conjux amicum mulieris ejus in præcordiis diligit.
Numerus tres pythagoricus videtur. Gubernium a tribus componitur: executivum, legislativum et judicale; hoc ultimum partem mœstam habet, fungit de conjuge in ménage à trois; tres sunt elementa universi: aër, terra et aqua.
— o o o —
Felices descendimus clivum in Armam (Arma – orum) appellendum. Sol ibi sensationes vitæ parit. Omnes corporis cellulæ gavissæ sunt umbraculo et calore. ¡Fisuram enormem fecit fluvium Arma altibus in Andis! Profunditate, ubi flumen et rivulus Circe junguntur, luxurioso arboribus dumeto, vage somniamus. Ibi, sub pleno cœlo tropici, sub ceibis (ceibapentandra) giganteis et scandentibus lascivis qui arbores amplectuntur desperanter, nostræ vitæ functiones sopitæ sunt, et dormitantes somniamus cum ideis generalibus.
Herba jacentes, ad fluminis pagani ripam, post meridiem, descendere vidimus vicinis fluminis clivis teoria juvenum mulierum; excitantes vestes earum, vaporosæ, leves; aura flabat contra feminas et formas corporum earum decernebat. ¿Cur non vestes agitatos cohibebant contra venti furorem, ut honestæ puellæ, et cur earum incitatores intuitus? Quia illæ erant ideæ generales, ideæ omnium baccalaureatorum, publicæ educationis ideæ. ¡Pauperes puellæ illæ meretrices! Quidam homines dilapidant juventutem in fermentato liquore, et nos eam dilapidamus inverecundis mulieribus, in ideis generalibus.
Prima principia omnium scientiarum sunt ideæ generales. ¿Qualis ex ampliis propositionibus, qualis earum puellarum nostra non fuit? ¿Qualis non jecit brachiis nostris involventibus, baccalaureati qui sumus jesuitici?
Columbia patria est idearum generalium. Omnes juvenes columbiani maculati palpebris sumus ratione tractus frequentis pravis cum puellis istis quæ non deffendunt vestes ab impetu Eoli, ut pater Urrutia aiebat.
Ab inventione publicæ et gratuitæ educationis, a populare imperio perpetrata, maxima est idearum generalium prostitutio. Eas vidimus intrare in sutrinas, in macella. ¡Horror infamis! ¿Non legistis spissa volumina a lanione vel advocatis scripta, ubi narrantur suæ relationes cum ideis generalibus?
Earum amore captus, columbianus quidam, puellarum talium victima qui fuit, voluit, in millesimo nongentesimo vicesimo secundo anno, in patriam ideas speciales introducere, puellæ castæ quæ sunt, cuja unica oblectatio sistit in theatrum adire frigidis cum amicis suis, juvenes anglobritanici. ¿Quid timendum de juvenis istis qui manus semper visibiles habent, immobiles? Et Ospina præses, post vitam crapulosam ideis cum generalibus, expertos introduxit; americani et angli, sine macula de generalibus ideis, unusquisque unica muliere comitatus, plene sua. Hi homines tecnici fuerunt et eæ mulieres speciales ideæ.
¿Et quid acciderit hoc in tropico ardenti, libidine indulgenti? Hæ dominæ honestæ, in inonhestæ convertuntur. Ad Stephano Jaramillo traduntur, ærarii ministro; Patris Jaramillo nepoti traduntur et etiam; ad præsidem Ospinam traduntur, nihilominus ejus septuaginta anni; et traduntur finaliter, ¡miramini vos!, doctore Lázaro Tobón. Ibi vidimus eas ejus in officina, figura magnorum voluminum. Et in theoria quæ ad ripam fluvii descendebat, veniebant anglobritannæ, impudicæ, carnatæ, et certe, minus gratæ.
Hic non sunt ideæ propriæ. Columbia communio ideologica est.
Ideæ generales advenerunt ubi placide nos recubebamus, et talem tumultuarium confingerunt, ut surgimus et sic valedicimus: “Audite dominæ, (et nobis parcatis si “dominæ” vos vocamus). A vobis expleti sumus. A longe venimus quærentes ideam nostram, nostram tantum, quanvis decem instantibus nobiscum perduret. Terram percurreremus integram quærentes ideam talem quæ non a doctore Emilio Robledo posessa sit. In Manizales forsitan inveniremus eam, vel in Buenaventura, quamvis nigra idea sit, ex his quæ ibi abundant, cupidissimæ ideæ…”
Quum luna oriebatur, ut idea generalis rubescens, aperiebamus repagulis portam quæ accesum dat domui flexibilis Juliæ; dimidia in clive, ardenti clima, odore graminearum circumdata domus. Ibi dormivimus, absque lodicibus et nudi. ¡Pagana terra calida! Nudi pernoctavimus, tepida sanguine, et phantasia ideis generalibus fervens et a vibrante corpore Juliæ commota. Julia filia est heræ. ¡Decem et octo anni in terra illa ab herbis olente! Promissus ejus sponsus a Marinella erat (de Marinilla). Juliam notificavit vir, pater ejus amoribus eorum opossitus esset, quia mulier origine liberalis erat. Hic est antiochensis soporatus a cura et ignorantia. Dum domnus Benjamin abluebat vulnus calcis, passionales visus recepit ab ærumnosa Julia. Somnium concilliavimus cogitantes marinellum qui, vertentibus Armæ, juxta Juliam gracillem, præocupabatur pro conservatorum factione. Domnus Benjamin, dormiens, personabat ut demens: “Inquietaveram ego præsertim propter speciei conservationem; et etiam ego conservator sum”.
¿Inquirere necessarium est quare domnus Benjamin monopolium habebat in amore…? De re quispiam disertator major, archipresbyter Hitæ, sustinet qualitates boni amatoris esse debent: mensura, quies et luxuries. Domnus Benjamin est validus, mensuratus, luxuriosus. Ejus amplus modus, ejus suavis et sacerdotalis curva, in Julia suggerabant vertiginem inanem, infinita, in culcita a pennis confecta nirvanæ… Et ejus oculi cærulei, luminibus intuiti erant in Julia, patefacientes ignem tropici intensum et dispersum. Statutus intuitus, concretus, non benevolus est; mulier territur. ¡Sed visum domni Benjamin, quod omnia loquitur, patera est, opio plena!
Equus pascebat. ¡Felix tu, comes!, cui feminæ non cruciant, ut vetus amicus Platonis qui cum Socrate sermocinatus erat in Pireo. Sed non: ¡Ærumnosus es! ¿Quid acceptus qui non sit amoris antecedens circunstantia?
— o o o —
Declivitatem Armæ collis ascendentes, nitidam intuitionem habuimus: Durities et pondus quæ ad terram nos trahunt. ¡Qualis difficultas in levari! Terræ filii sumus et parasitorum ejus; ad terram nos alligat, ut umbilicaris funiculum, gravitatis lex. Interdum rejicimus eam, credimus alterum esse nos ad cacumina trahentem; credimus nos terrestria cuncta abandonare, et ¡papæ!: cadimus violenter maternum in ventrem. Unice materia dura sumus, gravis materia. Quum levabamus pedes ut in Aguadas (Aquasionis locus) dirigere gressus, impressionem experimur terrestris atractionis. Hæ dura sphæra cunæ nostra est et sepulcrum. ¿Quare hanc matrem derelinquere cupimus? ¿Cur levandi desideria? ¿Cur Sanctus et Heros? Indicium est, leve indicium, in nos residere aliquod esse non terrestre. Hoc leve indicium metaphysicam et mysticismum creavit.
Declivitatem adrepantes circa atractionem et pendulum meditamus. Penduli lex vera est omnibus vitæ manifestationibus: Omnis elongatio a verticali linea alium motum contrarium generat. Pendulus tendit, atractione terrestri motus, ad minuendas contrarias actiones usque ad verticalem positionem acquirere. Non sic esset cum ideali pendulo super quem terra non exerceret atractionem ullam. Non esset tunc verticalis linea, nec pendulus moveretur. Qualiscumque positio esset indifferens et congrua. Pendulo repugnat segregationem a linea quæ ad terræ centrum conducit. Corpus est suspensum et semper attrahentem centrum indicat. Nos penduli sumus quin resisti possint attractionem ad centrum materiæ. Motus non aliud est quam reactiones entium executatæ ad recuperandam lineam quæ ad centrum gravitatis conducunt. Et terra et planeta et soles omnes moti sunt. ¿Quale gravitatis centrum eos attrahit? Esse eos atrahit. Eos attrahit perfecta harmonia, finium finis, Deus.
Videte quomodo scandentes aquatense clivum (de Aguadas), in mysticismum trascendentalem finivimus.
— o o o —
Benjamim domnus, ex-jesuita, servat vetulis clericis amicitias et ingratum saporem mensæ conventualis. Alii clerici cum littera ivimus ad patrem X. Quinquaginta annis curam animarum ibi exercet fungens ut parochus, et oblitus est suam terram, El Peñol (Prægrandis Rupes). Lactem spuma pinggioratam nobis obtulit, et ejus sororis filia oculos limpidissimos possidet, ingenuos, magnos et micantes. Exinde complectimur quid sit corporis et animæ virginitas. ¡Quales oculi! Cura magrus est, carnium exsuccus. Bellicosas lites non complectitur. Unice intelligit luctas contra mundum, demonem et carnem. ¿Quare tres? Lectas multas sanctorum vitas, conclusimus unicum hominis inimicum carnem esse. Diabolus docilibus carnis curvis insinuatur; mundus, ¿quid mundus, nisi mulier? Caro sophismata creat ut mysticum ea dominetur. Magnus inimicus curæ, caro. ¿Cur Ecclesia divissa est? ¿Cur Luterus ab Ecclesia segregatus fuit? Evidenter ægre: Monachi Alamanniæ fessi erant soli dormientes; longe mellius: dormientes cum diabolo. Nemo solus dormit; dulce cum femina dormimus, vel diabolus accedit ad locum ejus occupare. Dormire cum diablo gratiam indiget. ¡Collega est!
Cura episcopum odiat. Cura desiderat episcopum mori, quamvis sit sanctis oleis receptis et in cœlum venturum. Cura vicissim mulierem spernit quia eam non tractaverit unquama in lecto, loco suo. Hitæ archipræsbytrer firmavit hominem natum esse ad dua: “Ad mantenentiam (sustentationem) habere, et habere adjunctamentum (unionem) cum fembra placentera (jucunda cum femina)”. Nec cultus humani corporis cura comprehendit. “Sic iter, pedester, unice ad adimplendam pœnitentiam”, dicebat. “Id est”, responsimus aëre mysterioso. Tunc Benjamin recipit visus blandos a curæ nepote femina. Domnus Benjamin, qui «validus est, mensuratus, luxuriosus, sui compos, non rabidus, non tristis nec iratus.” (Sic Archipresbyter exprimit prisca hispanica lingua: «Es lozano e mesurado, es cuerdo e non sañudo, nin triste nin airado»).
«Pœnitentia est, pater, nihilominus…» domnus Benjamin iterum atque iterum repetebat. Nepotis feminæ oculi micaverunt solerter et humidi.
— o o o —
In Aguadas humationem vidimus. Ante mortis cogitationem nostras elucubrationes cæssant, et abit audatia. Sex homines sandapilam portabant et ipsi funereus comitatus erant similiter. Nemo amplius. Unice essentiales in sepelio defunctus et libitinarius sunt. Feretrum et mortuarius currus accidentales videntur; lacrimæ, luxum; mulieres lugubribus vestibus ornatæ et crassi homines qui de brevitate vitæ loquuntur, vaccua gloriola mortuo constituuntur. Unica vitæ scena ubi opulentia et divitiæ stultitiæ æquiparantur, funus est. Aquatenses exequiæ nos experiri fecerunt mortis terrorem quia ibi non erant nisi cadaver et vespillo. Cadaver absolute non exprimens est. Nullum adjectivum applicare ad eum possumus: nec serium, nec triste, nec tædiosum, nec molestum. Omnia significatum habent, præter cadavera. Mortuus homo tam vaccuus reditur ut nos terrificum indicium habeamus sentientes ejus pars essentiale fugare, ¿sed quonam…? Indicium hoc facit ut in ecclesias inseramus, in pagodas, vel maometanorum fanum, ubicumque dicant Deum absconditum esse, qui sua in potentia habet fata, mysteriosum illud quod nobis derelinquit in ultimo suspiritu.
Cadaver majore pondus habet. Morientes, plusquam terrenales facimur. Nobis clamitat fortiter terra…
Metum in Aguadas experimur. Platearum sedentes scamno, juxta militum, tractatum legimus a morte loquente, ab homine scriptum ex Alamannia proveniens, in pharmacopollio inventum. Nihilominus, invenire non potuimus motus nostros de mortis formidine.
Meditamur. Præcorda nostra perterriti inspeximus, ut toties faciebamus umbrosa in jesuitica ædicula, procurantes venari invisibilia et vafra animalia nostrorum peccatorum, ut humiliter conjiceramus ea odoriferam in tunicam talarem patris Ceronis (Cerón). Minuscula peccata, inarripienda peccata, sed sacerdos tunc, et nos hodie, censuimus monstrua constituere. Delectationis peccata erant. Antecedentium circunstantiarum peccata. ¡Præmeditari! Ecce humanum peccatum. Nos, baccalaureati jesuitici, præmeditati sumus, a nostra ratione abuti sumus, ab anno millesimo nongentesimo secundo, usque ad aureatum cacumen ubi hodie inventi videmur. Et nihil executi sumus. Dulcia subtilia labra patruelium feminarum præmeditabamus et Volterii dulcem risum. Recordati sumus, in nobismetipsis convoluti, umbrosa latebra ædiculæ, juxta locum confessioni excipiendæ destinatum, circa severam domunculam ubi nata fuit psycologia introspectiva, animas nostras revidebamus, ejus plicaturas explicantes, attenti, quærentes animalia nostræ præmeditationis, libidinosis fruitionibus superiores placito pulchræ mulieris quæ digitos suos percurrit tibialibus sericis. Nostrum majore peccatum radicatum erat examinis in gaudio. Minima animalia crescebamus ut patrem Ceronem terrere. Peccatum est quod hominem quæstuosum facit. Pater Cerón admirationis pausam faciebat roncho suo, et oculos versabat, quum speciosum insectum ei patefaciebamus impavidi; quando ejus delicatas alas describebamus imperterriti, opificium in quo perversitatis ludos delectatio melioravit. Nostra anima sic perficiebatur in peccato. Ibi didicimus viginti volumina septem peccatorum capitalium. ¡Qualis superbia in humilitate nostra! Nostra capita magis ac magis inclinabantur, humiliores adhuc faciebantur oculi, sed crescebat et percrescebat satanica nostra superbia quum jesuita disjungebat ab ore nostra pilosam auriculam ejus, nidum cunctarum oppositionum et hybridationum a septem peccatis capitalibus possesæ; et syllabas efformans dicebat: “¡Per-ver-si-tas!…”. Et utique. A loco confessionis filii sumus; ipsa fuit universitas. Diabolus ibi fuit noster philosophiæ magister, qui prehensibile cauda ejus commovebat et revolvebat nostras animas…
Proinde philosophia introspectiva inventio nostra est, confitentium latinorum populorum inventio. Anglibritannii, suppresum confessionis locum, contra progressum animæ machinati sunt; fabricam ubi spiritus delectationem et studium suorum perversionum perficiebat.
¿Et Fabre? ¿Quid est dominus Fabre circa suos insectos, coram nos, nostris peccatis circundati? ¿Quid Fabri patientia refert? Dominus hic ad domum portabat scopios, eis habitaculum confortabile parabat, et eos contamplabat ardentis desideriis ut desideria vetulorum Susanam mirantium balneatore. Certe Fabre volumina varia retexit, curiositatis ejus fructus, dum de veteris nescimus si intercipere possuere Susanæ intima secreta.
¡O tu, lontana puella, perfecta mulier quæ fuisti; corpus tuum fuit, imaginatione nostra jesuitica saltem, compendium perfectionis; tu fuisti creatrix imaginationis nostræ. ¿Cur hodie tam fœda…?
Latinos quum legimus, nobis videtur non habuissent nixum nec constantiam. ¡Tam festivi et agradabiles! Alamannis autem volventes, intuimur laboriosi, sudantes et anhelitum expellentes, ut homo montanam adrepens ingenti pondere scapulis. Idem est magistratum contemplare sententiam redigentem.
Quanta simplicitate, suavissimo clivo, nostra imaginatio deambulabat quando labia tua creabat, o mea patruelis, quum internam vim producebat, quæ, expansa, germinare pentelicas curvas tui corporis faciebat!: Hymetti favus, Salomonis templi columnæ, concavitates et convexitates parvorum cœlorum, ubi sternebamus alacriter plorantes et ab atrocibus nostris peccatis flentes.
A dicto inferimus vulgum credere profundiores alamanni. Non dubitavimus præsentare pulcherrimis puellis (omnis puella pulchra est, et omnis fœda vetula), Bergsonii leves tractatus; hæ profunditates crystallinæ mostrantur. Alamannum ergo, obscuro cubiculo legendum est, artificali luce, in laboratorio, notarum cum codice. ¡Sicut terram laborare!: Vestiendum est ad hoc et adæquate parari. ¡Pauperes alamanni sapientes! Eos ad legendos et comprehendendos necessarium est rarus esse, porriginosus et misoginus. ¿Proinde, fortasse, mulieres abhorreunt? ¿Aut vindicatio sit? Mulieres abhorrere tam absurdum est quam suicidium. ¿Mulieres non amare? ¡Necesse alamannus esse! Rubicundi, eorum sanguis sparsa sub cute et sub crinito corio, tonso et loto. Obfirmati ambulant ut imperativus categoricus. ¿Quid est kantianus imperativus categoricus? Agentem videte botulorum ex carne suilla confectorum Domus Bock et capietis. Magis ibi agnosceretis quam legentes Kœnigsherg farragosa volumina.
¡Alamanni! Suis dominis scribunt: “In Columbia non sunt nisi indiani”. Speculatores sunt; humillimi ante superiores, præpotentes ante inferiores. Notabiliora alamannorum sunt capita. Nescimus cur eorum depilatæ testæ nobis adversam impressionem in animo figunt, magis quam niveos Andes, nobis, miserendi ac pilosi homunculi tropici.
— o o o —
Itiner nocte pedibus confecimus, tristes, tormentati mortis ab idea. Metuebamus. ¿Cur domnus Benjamin timet? Ad eum inquirendum obscuritatem quæsivimus, reminiscentia umbræ ubi situm erat patris Cerón locum ad audiendas confessiones. Melius in tenebris examinatur anima.
Ad intra intuiti sumus et confusa somina discernimus: amoris formas, divitiarum cupiditas et mortis timor.
Operibus hominum cooperta est terra: culta in magna parte, ut viretum; sulcata a viis quibus divitiæ et homines deambulant libenter, a rotis lati, Teramenis inventum; maris aqua in viam conversa; templis plena terra, ubi Deum adoramus et imploramus vis ocultæ amicitiam consequi; a fabricis repleta ad pulchritudinem lucrandam… ¡Terrestris cortex ab hominis aratro subjecta est!
Ad intra nos inspeximus solitario, umbroso et abscondito itinere, et censuimus hanc laborem mere humanam esse, quia animal ullum operam aliquam exequitur nisi eam ab instinto impositam.
¿Quid animabus nostris vidimus?: Tres sunt rationes immensi operis hujus: fames, amor et metus. Labores omnes hominum facti sunt ab una de causis istis. Omnia humanorum lucra mota sunt ab illis.
Hæc mobilia sunt mobilia existentium omnium; sed, quum homo putat, trascendentes faciuntur in illo.
Vita motus est, originem trahens a tribus magnis factoribus. Sunt hi: fames, et amor et metus. Restantes omnes ibi complecti sunt.
Consideremus autem hominem in quantum amantem, famelicum et timentem. Omnis inventio et omnis humana ideologia aditum habent ibi.
Omni vita homo est horum virium sub imperio; mythologicæ vires. Variis periodis vitæ hominis subsunt, sed in juventute amor prævalescit, et in vetustate mortis metus. Nos, inter Aguadas et Pácora, tenebrosa nocte, aduncis unguibus timoris eramus. ¡Elementale funus ille! ¡Et absconditus Deus qui in sua potestate fata possidet hujus mysteriosæ rei quæ nos derelinquit quum pneumones sinunt ondulare! ¿Quid juventute homo facit? Mulierem amare. ¿Et quid vetulus peragit? Muta in porta tangere quæ disjungit hanc existentiam a incognita æternitate.
¿Quid vidimus? Negotiari et seminare; famis motu operarii laborabant. Juventutem vidimus, homines et mulieres angore ad invicem contemplantes. “Viri feminas inspiciebant, et oculos dimittebant hæ”. Juvenes post mulieres, et hæ felices persecutionem fingentes. Cathedrali vidimus decrepitos canonicos labia moventes et sonum emitentes, susurrum, ut apes; et vidimus ibi grandævos alios, genu flexos ante altaria, eorum percutientes pectora; pavimentum osculabant et nodis digitorum percutiebant imagenes, implorantes portas nuptiarum Camachi aperiantur eis. Omnia metus ab impulsu.
Te vidimus, Julia gracilis, aliqua in latebra nostrarum animarum triginta annorum. Juventute homo præsertim est amoris in ungulis: Post mulieres progreditur, vel ab eis fugit; et terribilibus noctis insomnii, cœnobii in cella, eas amplius diligit, dum carnem suam disciplinis macerat, quam quum post eas currebat ardenter. ¡Extra remedii spem, juventus est in ungulis amoris!
Hominem studere, opera ejus omnia, et suum interiore mundum, a visu famis, amoris et metus, unica perita methodus statuit.
Terræ spatio ubi ab instintu procreationis juncti erant mulier et homo (rudimenta amoris); in spatio ubi aliquid colligebant famem ad satiandam, origo nationum latebat quibus mundus divisus est.
Hominem et feminam amor jungebat sub eodem tecto; et amor et fames sub eodem cœlo familias proximæ sanguinis colligebant et multitudines propter terræ configurationem copulabant. Fames impellebat homines ad furandum. Sic, ut homo amabilis est et famelicus, familia et natio apparuerunt; et etiam rectus civitatis ordo et omnia jura surrexerunt. Homo, quum legislat, amparare divitias ambit et amorem defendere.
Populi structura, incrementum ejus, ejus clades, et religionis evolutio, claritate videntur sanctis in libris judæicæ nationis. Amoris et famis impulsu constituta fuit Abrahami familia. Fames eos ad Ægyptum impepulit. Exiverunt errantes exinde, centenaria in peregrinatione a furtis et necationibus repleta. Hoc in populo, famelicior omnium, populus numismatum, apparuerunt ut gigantes tres actionis humanæ impulsus: fames, amor et metus. Religio, (metus ad vices ocultas), et metus mortis, ibi videntur a forma barbara Dei absconditi qui Abrahamo loquebatur ardenti in rubo; a terribile Jehova qui eos ab inimico protegebat et eis terram tradebat ordine peremptoria de eam complanare, necantes mulieres, pueros, senes et innocentia animalia; usque ad superiorem formam Jesu Christi. Tantus erat judæorum mortis terror, tam nostro similis, qui ultima inventio suæ religionis resurrectio fuit, etiam carnis. Dum juvenis populus fuit, famis sub unguibus mansit, et ejus Deus, Jehova, fuit protector divitiarum et eorum sustentans; quum senescit, sub ungulis mortis metus subordinatus est. Jehova transfiguratur in dulcis Deus qui resurrectionem et æternam lætitiam promissit.
Hæ actionis humanæ rationes et ejus derivationes armonice distenduntur.
Clane vel tribu, quando homo dominatus erat præsertim a fame, mulieris amor erat forti luctatore, militi pennis ornato; sed postea, diviti homine et habili, et metaphysico qui ultratumbæ mysteria cognoscit.
Quadraginta mille anni antea erat in terra exterum animal. Vixit arborum in ramis, fructus vorante; dum terra progrediebatur consolidatione ejus, stationes advenerunt et hieme fructus non erant.
Exterum animal illud posteriores pedes longiores habebat quam anteriores, ab arboribus descendebat in hiemis, fulciebatur plantarum in scapis, bipeda positione, et longe intuebatur; vicissim oculis ejus mysteriosum fulgur percipiebatur; hoc erat materia bruta Voltairiani ingenii. Ejus mandibulæ exeuntes et longæ super modum mirabantur. Muscula potentia cerebrum comprimentia ostentabat. Horribilibus cum labiis illis amatam blanditias permulcebat… Hiemes advenerunt inclementes, et exterum animal defatigationem pati abhorruit. A fame impulsum, ab arboribus descendit, carnem ad quærendam. ¡Et ecce, facinorosus homo necator animalium apparuit!
Ingentibus et gelidis extensionibus deambulabat istud animal, interdum bipedale positione. ¡Eum videte erectum, arbore sustentatum, bipedale jam! ¡Fames et necessitas homo levari fecerunt prædam ad spiciendam; hoc fecit ut noster venerabilis pater, hominidus, pedes anteriores libararet et in manus transmutaret! Non mandibulis jam capiet ulterius; ex tunc et propter hoc, mandibulæ decurtatæ fuerunt, et cerebrum non coarctabunt in posterum. Et ideo pater noster promptus est ad ridendum. Ibi humana facies, ibi divina et suavis risus Giocondæ, ibi futurum omne in figura patris nostri quum vitam arboream destituit et sustentus est, bipedalis, ut eminus aspiceret, ut mortem eludere possit.
¡Manus apparuit! Et manus liberavit spiritum; liberavit mandibulas, et risum creavit. Jam non tantum sunt labia quæ ament, manus et etiam amabit, manus habilis ad securem torquendam et instrumenta blandire; manus erit blandities in amore impartiendas.
Digitorum gemmæ sapientior pars est in organismo humano; homo creavit eas; amor creavit eas; metus creavit eas; fames creavit eas. Hominidus qui erat ibi pede presso, recumbens in arbore, bipedes fuit quia famelicus erat et metuens et amabat. Hominum inventiones dividuntur in duabus: aliquot ad aggrediendum et aliquot ad defendendum. Inventa sunt famis et inventa sunt metus; in primis, quum amor jurgium sit, illi a divina contentione pertinentes statuuntur.
¡Manus! ¡Non limitatus universus consequentiis inventio manuum fuit! Securis, uncus, culter, baculus, vectis…, omnia prolongatio manus sunt. Digitorum gemmæ resistentiam supputant, calorem, curvaturam… Ante eas, amor non amor erat nisi momentaneus ferarum actus. ¡Mandibulæ! Non. Digiti fuerunt amoris inventores et amoris depositarii sunt. ¡In manum longam cogitate, arctam et sentiendi facultate pollentem, mulieris in manu!
Et homo levem risum emittere didicit. Scripsit Emerson: «Humanitatis finis consistit in faciem placidam creare, risu præditam». ¡Absolutum lineamentum! ¡Hominidus prima vice ridit! ¡Necessarie!: Sua ex machina, confusa adhduc, soluta fuerat spiritus lucida scintilla. Ridentem et quietam faciem patebat, quia finis actionis humanæ est tollere famem et metum. Et homo nec famelicus nec metuens, perfectus homo. Quietus et placidus et tranquillus invenitur. Et quia intelligentia arma est suprema, potentior quam squamæ primitivorum animalium, quam osea compages, quam ungulas et columellares dentes ferarum, et quia comprehendit, perfectus homo ridit et placidus videtur.
¡Horrificos gestus noster primus parens fecerat, sine dubio, quadraginta mille annis antea! Animalis massa erat, in qua potentialiter jacebant: Emerson, France, (mediocris et gratus poëta…); hæc indoles omnis in potentia contendebat in illo ad increbrescendas commotiones, horribiliores quam geologica cataclysmata. Hæc est proclivitas de qua nobis loquitur psycologia zoologica. Cogitate: Noster pater defendi nequebat, nec famem expellere, nec tranquille amare. Animal erat amicorum præsidio nudus, et scintilla Voltairii ingenii qua interdum percipiebatur oculis ejus, inserviebat tantum ut eum cruciaret magis atque magis.
Propter hoc: quia animal a præsidio expertiore fuimus; quoniam fuimus animal quod magis fames et terrores passum est; in reges terrarum advenimus. Ad magnitudinem, necesse sunt immanes doses supplicii. Observatio communis est quod populi magni distendi fuerunt ubi terra sterilis erat, in scipulis ubi temerarii, pericula tentantes, a quattuor cardinalibus punctis confugerunt. Ibi fames et terror imperabant. Esurientium interfectorum pugillus qui in Tarpeya rupe refugium invenerunt et Romam conditi sunt. Pugillus alter a temerariis compositus statutus est rupe Acrópolis, et ibi, in terra ubi aër sonorior est quam ubique; in sterile terra quæ solum res pulchras gignit: marmor, oliveta, vites…, apparuit “civitas violis circumdata”, urbs Palas Ateneæ, cuja statua cecidit a cœlis. Ibi agricultionem Triptolmeus commentus est. Ibi in rupe flos exquisitior humanitatis apparuit. Causa, fames fuit. Sterili in Laconia, Esparta apparuit, vero absimilis heroica virtus, quia moratores tantum a rapina vivere poterant. Et hodie, Anglia regina est marium quia sita est in gleba arida; et sicut hominidus se fecit bipedes ad astringendam prædam, angli marini torqui sunt ut ubique raperent. Præstantis ingenii viri laribus ubi fames imperabat creverunt. ¿Quis hæres genium possedit? Magnorum biographiæ sic plus minusve incipiunt: “Antecessores ejus ab Hispania vel Anglia venerunt propter persecutionem contra judæos vel protestantium sectam; stabiliti sunt in Ohio. Avus lignator erat, pauperrimus, qui, septem filios ad sustentandos…”
Procul dubio hominidi filius qui primus risit, vel primus flustrum silicis cepit et facem construxit, famelitiorom hujus æpocæ fuit. Ad ridendum requiritur intensam famem sentire; antiliopem post sævam contentionem venatum esse; et, satisfactioni plenus, morientem solem videre et ridere jucunde.
Famis propter causam homo aratro terram subigit, animalia venatus est, et eum impulit ad arma venationis construere et machinas producendi vi præditas.
* * *
Sed ¿quomodo dii nati sunt, et quomodo natus diabolus? Ibi, longinquis ætatibus, quum nostra mens prælogica erat, quum homo non adhuc familiariter tractabat causalitatis principium, et fenomena ab occulta voluntate producebantur, monstrum creavit homo, monstruosam divinitatem, et eam Totem appellavit.
¿Sed quid erat? Vis immanens sensibus sparsa, australlianorum mana et ægyptiorum ka. Vis erat, voluntas, dispersa per totum; quod germinare faciebat, quod destruebat, mors erat et vita. Monstruosa divinitas erat. Ibi convivebant Deus et Diabolus non specificati adhuc in benevola figura ac venerabilis Dei, et crucians figura et maligna alteri. Deus et Diabolus unum erant, clanium Totem. Hic Totem bella et mortes afferebat; producendi vi prædita tornabat venationem, inimicum vincebat, infortunia depellebat. Primum hominum Deus erat et etiam Diabolus; erat vis creans et vis destruens; energia quæ germinare facit et quæ necat. Post multos annos Deus singillatim devenit in forma fetici. «In medio magaliorum, —dicit professor Moret,— levatur edifficium terræ subactæ cum vegetalibus filamentis mixta, cuja figura nuntiat quod erit in crastina Pharaonis naos, prima templi imago, sicut fetiche prima manifestatio erat provincialis dei».
Et certe. Procul dubio individuus deus supplevit deum qui vis vaga universalis erat, destruens aut creans.
— o o o —
Letitiæ clamor resonavit in nocte. Ridere incipiebat disturbatis capillis antelucana puella vigilis quam diluculum apellant, quando strepuit hoc jubilum letitiæ. Nocte qua nostra præcordia intuiti eramus, metu mortis præditi, Diaboli originem inveniebamus. Diabolum nasci vidimus, et vidimus eum, monstruosum, pedibus manibusque incedere, reptans per gelidam terram, ante historiam constitutam. ¡Habebamus porro ideam nostram, tantum nostram!
Multo abhinc tempore erant in mago: sacerdos, medicus et jurisperitus. In Totem erant bonum et malum, vis creatrix et destruens vis.
Progressus et specialitas idem sunt. Et ut medicus derivatio specialitata magi est, sic Totem duabus partibus diductum est: in Deo et in Diabolo.
Historiæ data comprobant nostrum acertum. Luzbel, secundum judœos, alter ego Dei erat; in dexteram ejus sedebat; Dei manus officium fungebat, tam locuples, qui in cœlo seditionem terribilior quam mexicanam promovit.
Majores, omnes, humana sacrificia deis oblati sunt ad eos placandos. Hæc, indicia sunt necessarie confirmantia Deus et Diabolus unum sint.
Sed humanus progressus omnia specialia vertit. Destructoræ vires, malum, concreta paulatim in Diabolo fuerunt, usque ad eum personificandum nigra in figura, præstans, prehensili cauda, cornibus hirci, qui septem capitalium peccatorum dei officium fungitur.
Idea boni in Dei figura conciliata fuit. In principio omnia constituebantur abnormi et ignea massa, et exinde astra separata sunt. Homo et etiam enormis massa fuit genialitatis in potentia prædita, et exinde ortæ sunt specialitatæ potentiæ. Totem constituebat vasta massa timorum, immensa massa incognitarum rerum, et divisa in duobus regnis fuit: In Cœlum et Avernum. Quoniam omnes populorum dii, et omnes terræ diaboli, habuerunt proprios ministros, omnibus in olimpis sunt innumeri executores qui semidei vocantur.
Totem apparuit quia homo principium causalitatis ignorabat; et æterne erunt Deus et Diabolus, quia homo unquam sufficienter agnoverit naturales cunctas causas.
Sed Columbia patria Diaboli est. Hic in eo credimus amplius, trementes eum timemus, et Diabolus exercet hic transcendentem officium. ¡Rex est Andium! Hodierna Columbia nucleum gentium est resurrectum. Ubique, tristioribus oppidis, semitis tortuosis, silvis et pontibus, percipitur hoc ens omnipotens. ¿Existire possint cura et conservatora factio si Diabolus non hic esset, si cum eis Diabolus non fuisset condominus patriæ? Diabolum vidimus oculis tristibus amoris non satisfacti puellarum Aranzazu et Pacora… Mœsti oculi illi, amore imbuti, qui ab amore et a seipsis detestantur quia sciunt ut in vago sensu illi et in is formosis oculis Diabolus absconditur. Eum vidimus et experimur itineribus, in vespero, et quum nox adeo tenuem reddit in sibilo solitarii passerculi. Et quum pontes procellosorum fluvium meabamus, rumorem Mephistofelicorum gressuum capiebamus. Inscriptiones pontibus ab eo laxatas legimus. Angelum pervicacem vissum est persæpe cruciantem paucos qui curam non obediunt, hoc est ad liberales... Pauperes ignari. In Diabolo credunt plus quam conservatores. Ibi est attagus, juxta eorum lectulos mortuorios. Mortui sunt lacrimis et contortionibus perterritis et thema sunt dantescis dominicis concionibus. Parallelum est inter vitas impias eorum et eorum mortes imitandas.
Nostro in oppido, Envigado, (Trabium locus), infantiam nostram excruciatam fuit a tumba Burgos, qui seipsum interfecit, mortuus impœnitens, cuja ossa in quadrilatero cupressorum (cupressus sempervirens) juxta platanetum jacent. Ibi Diabolus de corpore ejus potitus fuit pro semper, conversus in dulces et musicas angelicas apes.
¡Pauper miseriæ patria, Diaboli patria, negroidis patria, indorum, hispanicorum, sine nautica acu, et adhuc sine conscientia! ¡Pauper patria ubi condomini sunt cura, baccalaureatus et Diabolus!
— o o o —
Diabolus est “rusticus imperator” (“gamonal”) populorum Antiochiæ. Hi pagi constituti sunt a domorum serie cacuminibus montium ædificatæ, vel in declivitatibus collium appendentes. Ab alteri ad alterum devenire necesse est ad adnem descendere, ad scissuram quam aqua juvenilibus Andibus (Andes) terebravit in sæculis, per profunditatem ambulare, flumen ponti transmeare, et ascendere, pedibus manibusque rupibus arreptum, quasi reptans, ut araneus, usque ad alteræ plicæ montium fastigium.
Quum viator descendit, vel oppositum verticem ascendit, præcipites aquæ lapsus videt; humiles ædiculas anfractibus ædificatas; gigantes arbores a scandentiis vegetalibus funibus amplexas luxuriose; gratissima prata, cafetales (coffea arabica segetes), plataneta (musæ paradisiacæ plantationes), et agros zea satos. ¿Quid in terra formotior quam sietecueros (tibouchina lepidota) vel carbonerum somniferum (calliandra medellinensis)?. Quum itinerans ad ripam fluvii transit, terra herbarum a sole combustarum odorem reddit. Ibi, strepitu viatoris gressuum, lacerti fugiunt raudi, colorum reflectentes, et harmonia carriquiorum (carriquí), (cyanocorax heilprini),auditur ineffabilis. In supra, modulantur mirla (turdus merula) et sinsonte (mimus polyglottos), dum in tenebrosis sinubus difficilis montanæ viæ, viatori intercipit derisor cantus quasi humanus solitarii passeris. Hæ aves pennas obscuras possident, dum aves limitis fluvii plumas habent cæruleas, virides et rubras, ut arcus iris, quasi lucem absorberent cunctam. A cacumine ningores percipiuntur, constituti a decoris curvis simillimæ pectoribus amatæ feminæ in Cantico Canticorum.
* * *
Sic est. Lucifer, qui lucem portat, Luzbel, pulchra lux, dextera Dei manus erat, et in Belzebuth conversus fuit, in Diabolo, quod sibi vult calumniator. A Deo mala omnia aversa sunt.
¿Sed, quomodo accidit? Evolutio historica fuit, ut omnia in vita accidunt. Nomina malorum idem sunt ut deorum rivalium nomina. Omnia mala ad deum vicinum tribuebantur, et omnia bona ad proprium deum. Sic creata adfuit in populis figura Diaboli, commixtionis ope terrificis picturis inimicorum deorum.
Sed, ¿Ubinam advenit chic a caudato magistro? Ab is obscuris temporibus quando lux renascebat,(“Renascimentum”), quum græci dei, nudi, albi et tentatores, effossati fuerunt a luto in quo jacebant propter varios annos barbariei. Pseudomysticum lutum, simillimum cœno nostræ patriæ. ¡E il diabolo!, curæ clamabant marmora videntes quibus eigeia vitam superabat. Sic caudatus magister versus est in Apollo, Minerva, Neptunus et ventroso Bacchus. Diabolus hodie figura præstantissima videtur. Est qui puellis inducit ad exsecrandas lacinias longas et telas spissas; magister est vibrantium curvarum; instigator comprobationum et inventionum. Ei adjungimus adjectivum supereminentem quod applicatur politicis audacibus ac temerariis cunctis.
A Leone tredecimo Ecclesia pugnat regnum amoris a Magistro rapere, regnum litteraturæ, stetichæ, scientiarum et artium. Non assecuta est. Ecclesiæ est legalis amor, venerabilis institutio certe; academica scientia hominum octoginta et octo annorum; ars statuarum indutarum. Scientia omne tempus sacerdotum sapientium absorbit; absorti sunt ad typum conformantes biblicas imprudentes historias Belzebuth ad geniales inventiones.
¡Statuæ picturæque indutæ! ¡Deceptio nostra magna quando, viginta et quinque annis antea, vestem intrepido Paulo a Tarso levavimus in sacrario ecclesiæ envigatense (Envigado, Trabium locus), et vidimus corpus apostoli vix erat ordinarium lignum! Sic incipit quod nostra senecta ava nominabat “amissio nostræ fidei”. Ex tunc, in sanctis envigatensis et in sanctis a ligno non credidimus ulterius.
Sic accidit Raymundo Lulio, quando amata ei monstravit, ad extinguendum nimium ardorem ejus amorosum, cancro senum infectum. Ulterius unquam in mulieribus credidit et monachus efficitur. Nos perdidimus metum alacri Paulo et reverentiam, et duces liberales in oppido envigatense facti sumus. ¿Quommodo non sic? Efflagitabat Paulus membrosum et pillosum corpus, ¡sed insubstatiale lignum erat!
— o o o —
¡Ecce Aranzazu! Populus magis populus, impossibile. Ad itinerantem subitum apparuit, quum in austrum iter pedibus conficit, ut series caulæ a guaduas (guadua angustifolia)sustentata. Platearum petræ durissimæ sunt ad pedes lassos. Auditur in platea longa et tortuosa maleum resonantem qui cadit in ferrum in ustrina. Facies, purpureo colore infectæ et curiosæ, ortæ sunt in vetustissimis fenestris, tabulis rusticis confectæ, absque gumminoso liquore, ut sandapilæ ex cœmeterio exhumatæ et a colore exutæ. In finem viæ cœmeterium apparet. Vidimus eum ex alto ubi tortuosa callis finit. Cœmeterii clivus regularis est, crucibus ornatus, a sole matutino præfulgens. Ibi finiunt oppidi viæ quæ pæne quinque incidentia passi sunt, excarnificatæ a Diabolo et a vicinitate mortuorum habitaculi. Aranzazu idea populi est, et non plus amplius, et cœmeterium ejus perfecta idea cœmeterii.
In Aranzazu amor non plus est quam figuræ variæ ad dissimulandam procreationem; item nasci et mori. Ibi inveniuntur elementarii acti et intimus animalis sui tantum commodi curatio. Is in pagis andinis, qui café (coffea arabica) colunt, ubi balnearia non sunt, ubi semel in mense accedunt mulieres ad viridem et dulcem remansum vicinæ fontis, et adulescentuli ad eas videndas concurrunt in demessum agrum, tyrannis est (parochus) qui de electore fungitur, pulpito et confessonario mediantibus. Et hi candidi viventes in urnis votum deponent pro hydrocephalis designatis ab episcopis. Vovent, quia ibi, in cœmeterio, Diabolus est, liberales præstolans ardenter.
— o o o —
¡Odies admirabilium factorum! Temerarius nascitur. Micantia facta nidulantur in præcordiis, et per se patefaciunt. Introrsum vitæ cursum portamus. Stolidus omnem terram percurrere bene possit et nihil ei acciderit. ¿Sclopeto mortuus in Mexico fuit? ¡Nihil accidit! Temerarius est qui cor per totum mundum implet; homo a vita plenus qui circunstantias creat, cujus adventus ambitum transformat.
Diabolum vidimus nasci, et ejus monstrificas reptationes secuti sumus, juventutem ejus inquietam et maturitatem elegantem. Invenimus etiam misterem. Magni momenti onus nostra in socitate repignorat. Populus sumus qui pecuniam a mutuo assumit, cum quæstibus; pupulus novus sumus qui ab humanis gentibus discit whisky bibere, carnem in salgamis manducare et Lutetiæ parisiorum indumenta vestire. Mister nummum nobis commodat et requisitas res venundat.
Mister est qui oculos habeat cæsios, nesciat calcaribus agitare mulam, nec inferioris maxilæ catenam freni ordinare. Rex in hospitio mister. Agasones eum tractant sollicitudine feminea et ironica. ¿Ab arboribus inquiritis, ab avibus, ab insectis? ¡Mister estis!
Æstuans sol, ascendentes ponderosum clivum Las Coles (Brassica oleracea), misterem invenimus pedestrem in clivo dum sol ridens ejus jucundissimam rotundam butyri faciem liquiefaciebat inclementer, sine pillo ad umbram. Mula, ingenti sarcina a saccis repletis salgamorum et ab artificialis alimentis constituta, noluit jam amplius ambulare. Mularum advector, envigatensis homo excalceatus, et marsupium appendens ab humero (carriel), dicebat: «Si fustem mulæ do, mister, dejicitur statim». Sic itinerabant, a Pasto (a Pastione) ad Puerto Berrío (ad Portum Berrío), ut anseres a Canadá ad Patagoniam. Et ut anades, aliqui retro linquebant. Nuptias contrahunt cum columbiana quædam, quæ statim oblivioni jactat spanicam linguam et anglam non addiscit, sordida nostra proverbia recitant, et ardentem aquam bibent (aguardiente).
In Manizales intrat mister. Paulum post, valde diluculo, tria jumenta onerosa pondera portant: lodices, salgamas, et photographiæ pelliculas kodak; in posterum mister proficiscitur, viridibus conspicillis, lanuginosis chirothechis ocreis corei, et in loculo dimidiam libram butyri a cacao (manteca de cacao), (a theobroma cacao elaborata). A latere misteri, manizalensis paramorum technicus itinerat, qui vespere misteri dedit catalogum provisionum:
“Ampullarum theca amilii nitrici, quinque sachari libras, botulos ex carne suilla confectos, mortadela, salchichón, salmonem ingentibus quantitatibus, lagenam canphoræ, et recium ducentorum metrorum funus”.
Semper mister dicit, vespere itineris: “¡Excelens alpinista sum!” Nescit quod coram Andes affirmat. Idem est quod boni amatoris jactari qui tantum rubicundas anglas amavit, ante Venus, unam ex nigris Caucæ Vallis. ¡Differens res! Bonus alpinista vix ad nivem perpetuam appropinquatur, et bonus amator cruciatur hoc in camino babylonico.
In quattuor diis Manizali redidit mister cum salgamis intactibus, labiis apertis a frigore, ut frailejonum flores, (espeletia schultzii), et mille photographias a nive maculatas. ¡Miser mister alpinista! ¡Væ vobis, Alpes ad civilitatem reducti, tepidi, ferreis viis præditi! Mister epistolam scribit suis: «¡Hic non sunt viæ!» Littera finita, faciem ejus coinquinat butyro a cacao, et ungit et etiam alteras ruborosas et pudibundiores partes ejus horribilis corporis.
— o o o —
O domine Diabole, caudate magister et tortuose, nolite nos cruciari in hac vita nec in hora mortis nostræ, amen.” ¿Diabolus fuisset, aut forsitan nostra pernoctatio, quod mœstos nos redebat in platea Salaminæ sedentes? Præocupati eramus idea Diaboli vindicatoris, nobis ultionem corde inducens, sensum absolutæ afflictionis nostris in intimis introiens. ¿Aut carbonera somnifera erunt…?
Populorum plateæ non sunt nisi placidæ. Ibi lente vivitur quoniam eventus absunt; tempus longiore est quum absque commotionibus transcurrit. Quinque aut sex odia et præjudicia tam magna et perennia ut quinque aut sex carbonarii, yarumos et cedri semitarum. Hæc est tranquilla anima populi morantium: pharmacopola, insitor vinarius et cura. Plateis sunt identici ejus habitantibus erraticis et somnolentibus. In oppido umbrosum templum eminet, consonans mysticismo confuso pharmacopolæ. Portæ vici transveræ sunt a linea incrassata, altitudine metri. Eam efformaverunt pharmacopola et ejus amici, quum caput circumagebant ad comites respondentes, aut quando transeuntes inspicebant. Mulieres carent a voluptate tabernas frequæntare. In templum eunt, ad nihilum, ad sentiendas vitas insipidas transcurrere. ¿Insipidæ…? ¡Nequaquam! Cura omnia eis. Quum transfertus præsbyter est ad alium locum, plorant ululanter feminæ…; sed quando in parochiam advenit, novus, recenti ordinatione, argenteis fibulis in calceis, sacrario olens, ad taurum dimissum in vaccarum viduarum gregem æquivalet. Pavonem faciunt, superbia inflati, pallium revolventes actitudine nationem cooperiendam…
Iterans gaudet; impulsus est curiositatis et amoris; succesus est, sed octo diebus tantum; exinde oppidus incipit ejus spiritum in suam potestatem redigere. Post duos menses ibi morantes, in anima quinque aut sex odia tantum restant.
* * *
Diabolus, cura, baccalaureatus, mister, muliorum agitator et mendicus. Ecce nostra patria.
Bovis (bos taurus) agaso apacibilis est; mularum (equus mulus) advector, blasphemus et violentus. Infecti sunt uniquique a charactere animalium suorum. Proficiscitur bos segniter, sed æqualis et securus, ut germanicus metaphysicus; est mula hybrida malitiosa quæ lassa fingitur et primam incuriam arripit et a via deflectitur ut pascua armenta sumat, aut in via accumbere possit. Exinde vociferationes et maledictiones quæ columbiana itinera replent. Mulio affirmat mulam non ambulare si “puta” non exaudit, et alia sonora sapida improperia quæ laudes esse deberent, quia concomitaverunt semper cum nostro tardo progressu.
* * *
Mendicus. Ut Aranzazu idea est populi, mendicus unice perfecte monstratur nostris in montanis pauperibus et afflictis. Mendicum indumentum, magis mendicum corpus, et magis mendica anima. Macillentus homo totus mendicus est. Unicum pingue et purpureum est ulceratum crus, quod torquetur cum securitate et peritia gladiatoris. Inter nostram gentem, dura et pauper, miseratio lontana est, profundissima, et propter hoc mendicus apellat ad heroica media: vulnus in cruore; vulnus densorum et definitorum liminum, absque transitionibus, ante transeuntem expositum ut sclopetum ante pectus. et imagines sanctorum, pia numismata a franciscanis benedicta et vendita, a collo pendentia. Ulcera et religio, instrumenta sunt ejus laboris. Viæ in circuitibus Sanctæ Barbaræ typicum mendicum invenimus. Ubi eum subite reperirent transeuntes sibi latibulum construerat, ora semitæ, paleati tecti, quattuor in sudibus sustentatum; triginta luminaria incensa ante triginta imagines sanctorum; crus ejus a coreo expertum nudavit. Non petebat. Orabat et transeuntes scrutatus erat ab specula, oculis non exprimentibus, horrificis. Supernaturalis et non exprimens confunduntur.
Non humilis mendicus. Dominatur homines. Eis reminiscitur putredinem esse. Scit eleemosynam dari quia experimur possibilitatem propriæ miseriæ. Datur etiam quia, dantes, gaudemus. Propter hoc mendicus credit se favorem proximo præstare, ei dans modum lætandi, tranquillitatem acquirendam, et lucrifaciendum cœlum. Convictus affirmat mendicus: «Si humanitas redempta est a Judæ proditione, instrumentum sum ego sanctificationis proximi».
Ejus barbæ egenæ. Octo vel viginti pili, exile et acuto mento. Pili marcidi. Post ejus humilem vocem autem fera percipitur: infiniti superbia et despectus. Quum audimus attemperatam vocem ejus solitariis in viis, comprenhendimus ex his oribus edentulis militarem ordinem exire: “¡Vita, aut quod portas!”
Nemo crudelior et perversus quam mendicus. Loquitur et agit ut dulcis, ut bonus, ut humilis. Cuncta malitia humana in eo cumulata est. ¿Quid de serpente si venenum non impenderet mordens arborum radices?
Avarus mendicus. Scit pecuniam deum terrenum esse.
Absque inimicis mendicus. Ad eos habendos necesse sincerus et largus esse, et mendicus constituitur a tale præclaro facine incapax. ¿Audivisne aliquando mendicum amicos habere, aut amore captum esse, aut heroicum fuisse? Inter mendicos non sunt nisi mendici. Non adjunguntur. Ideas non professant. Vere individui sunt. Domini capitis ex quo redditus capiuntur. Mensarii sunt naturæ ratione vi. Unquam necant. Nec furantur. Omnia sunt eis in potentia. Personificatio potentialis fortitudinis sunt, et moriuntur juxta numismata collecta in sodalitio muscarum.
— o o o —
Aranzazu circiter domnus Benjamin acriter iratus fuit. Imflammatus cum albo abejorralense philosopho, quia eum in sordido luto leniter deposuit. Punivit eum pluvia adjectivorum et verberum.
In amore et amicitia necessaria sunt contentiones, rixæ, jurgia. Vita communis amico vel amanti parvas fricationes, discutiones, malos intellectus, fictas offensiones adducit. Omnia hæc cumulantur in subconsciente ut irritandi facilitas contra amicum vel amantem. Habemus, sic dicamus, damni compensationem non adhuc impletam. Offensus non astringens, venenum abscondit et cum eo venenatur. Omnis actio a contraria actione secuta est. Si contraria actio cohibita fuit, latens in subconsciente remanet, et nocet. Amicorum vel amantium in animis sunt accumulatæ potentiales actiones in contrarium, quæ manifestari incipiunt in antipathia et odio, et non complete satisfactæ sunt. Propter hoc necessarium est convicium in quo venenum impendatur. In celere rixa consumitur amaritudo omnis et reconciliatio advenit.
Hoc psycologiæ capitulum describimus: Sunt dies quibus amici vel amantes torvo visu auscultantur; hispido modo aspiciuntur; controvertuntur ad invicem. Difficilia momenta. Mutue incriminantur. Qualiscumque ocassio bona est ad rumpendum obicem frenantis voluntatis. Ambo projiciunt iræ motus, offenduntur, insatisfactarum contrariarum relationum famem cohibent. Reconciliatio advenit, nisi in atroci pugna injuria interjecerint quæ reconciliatio impossibilis efficeret. Tunc advenit jucunda teneritas, hypersensibilitatis vel ebrietatis status. Renovata amicitia orta est, intentior amicitia, dum nova crisis apparuit. Hi sunt colubri morsus in quolibet objecto, liberationem a veneno quærens columellarium dentium.
Mansuetus noster equus rancorem domno Benjamin non servavit. Omni in organo fulcimentum contra injurias est, ut in physiologia fulcimentum contra infirmitates et vulnera. Fulcimentum hoc ego sum. Anima fontes ocultas possidet quæ eam defendunt de inimicis calamitatibus. “Facultas oblivionis” vocatur. Hominem quasiomnipotentem tornat. Superhomines sua vulnera cicatricant celeriter et ea in obliovionem jactant. Debiles, e contra, memorant intense, et eorum actiones in contrario sunt inimicitiæ et odia. Hi debiles sunt somniatores qui a realitate a seipsis clauduntur, mundum idealem suo arbitrio creantes. Ibi vivunt et in oblivionem practicam vitam expellunt quam resistere non potuerunt. Alteri debiles irritabiles sunt, superbi, et ante fragores infortunii irascuntur.
Odians homo, seipso clausus, paucam vim habet muniminis. Proximum mori videtur. Odium possumus habere, si activum odium est; utcumque sit, hominis divitiæ cognoscuntur in activitate ejus. Homo dives postulat semper adaptari.
Debilæ naturæ exhibuntur quum a realitate rumpunt. Exinde, vivum ens quod non crescit, decrescit. Exinde, nobiliores naturæ magis exurgunt dum ponderotior collaptio. Hic est inconscia vis ubi vitæ essentia commoratur: Curativa vis animæ; cicatricandi vis; diva facultas oblivionis.
¡O divina cicatricialis potestas! Facis hominem et nostrum sodalitem non turbare rudibus verberibus vitæ, nec a percussibus crudelibus Benjamin domni. Facis ut qui matrem aut amantem perdidit rideat paulo post tumuli fletum. Si abes, homo in tristitiam et desperationem incidetur, et mores corrumpit rumpens realitatis contactum.
¡Regenrativa vis! Hæc ovulum crescere juvet ab ejus fecunditate. Tu es vis vitæ. Vis quæ principium vivo enti das et eum conservas in rudibus contactibus cum exteriore mundo.
— o o o —
Hic, in terra alborum yarumos (cecropia peltata), in “Alto de las Alegrías”, (“Hilaritatum Altum”), sic cogitavimus: Procul a Valle del Aburrá (Aburratensis Vallis), in trascendentalibus hominibus conversi sumus. Homo crassus Metelli, spheram a radicibus et tuberculis permulcens, nos animæ immortalitatem recusare, diceret.
Non. Desideravimus principiorum cumulum coacervare, quod sarcinas sit nobis itinere vitæ. Volumus positionem vertebratam ante mortis terrorem adoptare. ¡Sed non obtinuimus! Indicia sunt ut procul, ultra terram, aliquod supremum, suprema harmonia, nos convocat. Jucundus diabolus qui Montaigne vocabatur mortuus est genuflexus et contritus, quum in vita non aliquod fecit nisi risum procurare propter allusa indicia. ¡Et quam displiscentes historiæ inventæ sunt circa mortem François Marie Arouet!
Aliqua die mortui erimus… ¿Possibile sit dignam positionem adoptare ad moriendum? Parenthesim faciamus et de morte loquamur. Proprium hominis vitæ conferti est mortem oblivisci. Nostræ speciei donum est, et omnis existentiæ formæ forsitan, æternum experiri. Nos, animal rationale, scit moriturum esse. Sed non experitur, inmemorat, non credit ejus in morte. Naturlale est et explicabile. Ululatus locus terra erit si conscientiam mortis haberemus. Non completi fuerint tunc munera et vitæ rationes, qui a beatitudine constituuntur. ¿Quid exercitia spiritualia Sancti Ignatii constituunt? Sistunt in ad conscientiam trahere mortis ideam, et lucrare sic vincere vitam, a carnis amore compositam, et a subtilibus sensationibus quinque sensuum. In «Alto de las Alegrías», ab umbra yarumorum alborum, quum sol leniter in Pacificum descendebat, et quum tepida terra erat ut casta virgo, ventus tremolare herbas faciebat et nobis odores lontanorum montium tradebat, futuras barbas prolectimus; ibi, decubitu supino jacentes, abdominale vel laterali modo vicissim, ut perfectum animal, in terra, ad contactum instaurandum cum ea, unica revera existens, quæ mater nostra est et sepulcrum erit, nostrarum transformationum cunicula, barbas blandiebamur et philosophamus…
«Vitæ ubera sugamus, domne Benjamin, et terrestrem energiam. Nostram matrem amplexemus. Ut græci semidei, recumbamus super terram, ad restaurandas energias”.
Nostri spiritus erant ut saccharum officinarum expressum inter cylindros trapeti. Spectemus ut spiritus colligat, ut mammales glandulæ. Terrenæ nostræ ideæ sunt, ut mel favuum fructibus terræ elaborata. “Nihil in intellectu quin prius in sensu”.
¡Dilecta Mater, lena sis corporibus nostris quum ea statuant tuis in visceribus, decubitu, pro semper!…
¿Quid urget? Nostri pulmones impleri patiamur, et sinamus ut a columna vertebrale transeant terræ magneticos torrentes. Sumus, et terra est etiam, solenoides. Unicum nostrum est temporis momentum quod transit, quod elongatur præpropere quum eum percipimus; hoc momentum est ipso tempore fabrica nostri futuri et filius nostri præteriti; sed tantum illud nostrum.
Philosophiam hic poliamus, ubi sunt yarumos albi. Hic veritatem experimus: homo seipsum amat amore grandiore quam vita; omne vivum ens sui ipsius utilitatem studiosum est quatenus vivum; hoc est, amor proprius æqualem locum occupat quam vita. Vita est inseparabilis et non facile concipi sine amore.
¿Vere alia entia homines amamus? In eis amamur, et si aliquibus odium damus aut despectum, in his odio et contemptu nos amamur.
Vita fanaticorum est illusio. Metiri mensura mensurantis. Nostra propria vita virga est mensurandi.
Cœlum lucrari, pecuniam acquirere, sentium voluptatibus satisfaci, est quod in altruismo aut egoismo quærimus. Sicarius destruens gaudet; misericors suum gaudium pietati possidet; unusquisque logicus est, et fructus producit ad quos ejus humor destinatus. Longe melius: unumquodque ens incrementum habet in tempore et spatio determinatæ unitatis unicæ et etarnæ. Quod accidit et quod acciderit, latens erat primo vitæ instanti. Non sunt præteritus nec presens nec futurus. Cum expositione hujus magnæ unitatis ideæ, cessat antithesis inter bonum et malum. Adjectivi in nostra limitatione originem habent.
Vita est unitas. Si factum psychicum sevocamus, ejus naturam dejicimus. Vita non est fragmentaria. Vidimus vitam fragmentariam esse quia conscientia est præsertim similis imago particulæ ejus, præstantior forsitan, sed non essentialis nostris vivere et esse. ¿Experimur aliquando hic motus? Certe, sed hic motus crista vix est unæ ex olis interioris maris. In hoc, omnia est unum; impossibile partem sine toto concipere.
Voluptatem semper inquirimus. Vitæ medulla est moveri delectationem unicuique pertinentem quærentes. Sic vitam definire possimus: “Delectationem motus perquirens”. “Motus quod indigemus requirens”. “Tendentia de imperfecto ad perfectum”.
Hic incertam cognitionem Dei intuiti sumus. Ubicumque philosophiam agere incipiamus, advenimus ad locum ubi percipiuntur scintillas unitatis lucentis ut sol lontanus; emanationes perfectæ unitatis.
— o o o —
Sub umbroso arbore decumbentes, circa energiam meditamur. Depositum virtutis sumus, ut aureum malum est deauratum globum succo pleno. Semper cogitare et operare debemus modo tali ut cogitatio et actio non omnem vim hauriant, et semper videamur ut homines œconomicæ actitudinis.
Persæpe nostram energiam dilapidati sumus, ut briosus equus vel prodigus adulescentulus. ¡Quam ridicula figura hominis, macelli, laxi et exhausti!
Pulchritudo non plastica est. Interna est et patefaciens; ad rem significatam valde aptatam. Vis est quæ intra habitat et emanat, quæ formis expanditur. Græcis in statuis interna energia palpitat; propterea græci in Daimonem credebant. Salus est pulchritudo, et hæc est promissiva. Propter hoc pulchra vita est et pulchra juventus: quia promittunt et ascendunt. Pulchritudo periculosa est contemplanti, si non subjectum contentionis est; si contentionis subjectum est, in educanti causa motuum constituitur, dives in perficiendi fontibus.
Unice fortiter operatur qui agit ut actus cum conscientia concordet. Non hoc sibi vult veritatem habere et fortitudinem ibi inhærere; significat tantum ut actui a nobis procedenti vitam infundamus, actus qui veritas nostra est. Qui occidit, credens se ad occidendum obligatus esse, energice operatur. Omnia logica pulchra sunt.
In lege sita est energia. Lex omnia. Deus vocari deberet Lex. Lex limen nostræ vitæ.
Sors est lex nos limitans. ¿Possumusne ascendere et superiorem facere nostrum fatum? Forsan contentioni. Hæ est essentia doctrinæ illustrium hominum, ut Siddharta Gautama et Jesus Christus. Extensa per omnia potentia est, ut platinum aliquibus partibus terræ, et eum disjungere ab aliis substantiis possimus, sicuti aureum malum a nobis exugitur. Libri depositum fortitudinis sunt; homines quoque et succesus; malum est hic: scientia nostri sæculi descriptiva est, impersonalis, et humana deberet esse, relationata cum hominis potentia.
Non invenimus quem visitare. Non sunt nisi homunculi terra nostra. ¿Quis voluit superari, quis victus est unam passionem, tantum parvulam passiunculam? Emerson terram percucurrit homines ad cognoscendos quærens, quos absorpti essent succum aureæ mali vitalis et supperati erant. Nos solum vidimus animal hominem qui a reflexis operatur. ¿Ubi tormentatus qui a sua carne renegavit, qui propriam limitationem maledixit et sagittas cupiditatis jactavit superationem inquirens?
Formotior quam montes altos, tenerior quam auram tepidam, spectaculum magni hominis.
Magnus homo mœstus semper invenitur quia sudans est animal, digerit, famem habet; corpori ejus, (semper phœdum), inconformitatis tormentum sinit inharmonia, ea quæ Baconio Verulamii fecit dicere non pulchritudo dari absque desharmonia aliqua in formarum proportionibus.
¡Sed non vidimus nisi homunculos furantes!
— o o o —
In Armenia mori vidimus lontanum amicum, amicum a pueritia, Ciprianum. Omnibus punctis nostræ primæ vitæ, emotivis aut intellectualis, Ciprianus adest.
Antequam malum appareret in figuris Diaboli et Inferni, moriebatur homo placide, ut lux extinguitur. Oriri sol vix incipiebat, quum si montes eum parerent, quando imperator Julianus læte mortuus fuit. Alius imperatur tondere barbam ejus jussit, et dixit: «comœdia finita est». Cæsar pedibus erectus mortuus est, et Socratis mors fuit ut solis decessum in hieme. A mille et septingenti annis mors conversa fuit in ingrata potione. Papa Alexander sextus Diabolum videbat et in ultimis contorsionibus territus clamabat: «¡E il Diabolo!». A mille et septingenti annis moribundus phrases mœstas exprimit et remorsus est si vitam plene vivisse. Ultima hora, tantum prætium rei assignamus actibus executis contra carnem aut physiologicam vitam. Verta sunt maxima robura, et criterium ad res judicandas, mors. Impossibile hodie vivere juxta naturam. ¿Erit oppositio inter vitam et quod accidi possit? ¿Erit nostrum officium cohibi, reprimi, contradici…?
— o o o —
Jesuiti paulum antea in Manizales statuti sunt. Jesuita homo regulæ est; homo qui intellectum et passiones disciplinat; præstans homo; aliquo sensu, superator homo quem quærimus est. Sancti Ignatii normæ ad spiritualia exercicia et ad vitam regendam, methodum sunt scientiphicum et absolutum ad faciendum cum anima quod voluntas desideret. Vivunt jesuiti crebro juxta normas constitutas, et omnia eorum facta et abstentiones omnes finalitatem habent ut carnem et spiritum subjugent, eos curvent, in servitutem redigant, opus ad construendum artis, “homo perinde ac cadaver”.
Regulæ homo præstans homo est. ¿Quomodo possit præstans esse qui conformis est, qui passiones non inhibet, qui accedunt ad sollicitudines omnes? Regulæ homo de die in diem, insomnis in noctibus, interiore luctamine et tragico, perenniter, animam ejus scalpit ad instar pertinentis ideæ. Et hi Ignatii similes esse desiderant imagini Jesu Christi quam habent.
Jesuitas amamus et admiratione rapimur. Ex eis François Marie Arouet egressus est, et cum eis morati sumus.
Festinanter ad visitandos jesuitas ivimus. Ibi aliquos ex nostris antiquis magistris invenimus. Introivimus, et ecce nostra pueritia et prima juventus subjuganter orta fuit, quum experti sumus nostra in membrana pituitaria odorem spissum ut aroma alveariorum favuum. Sic semper impregnatum est domicillum Sancti Ignatii. Homines olfacentes sumus. ¡Prætiosum munus membrana pituitaria! Ad recordanda peccata, exempli gratia, olebamus; propter hoc, semper conservabamus vestium fragmenta aut capillorum (¡illæ antiquæ casaries ubi amans suffocabatur delirans!), et quum conscientiæ examinis hora adveniebat, in latebra loci ad audiendas confessiones compositi, oculos volvebamus, et olebamus. ¡Erat ut conscientiam circunvolvere! Nostra peccata nobis apparebant, viva, palpitantia, illa somnia prolongata ut soporatum mare.
¡Membrana pituitaria et ille spissus odor claustri…! Memorati et revivicti fuerunt nostri magistri et confessores: Pater Urrutia, vivorum oculorum, ut duos gladii ancipites, Shakespeare recogitans legens; Pater Torres, cuja virga bambusæ arundinaceæ (bambú), prolongatio quæ erat a femineis suis sentientibus manibus. “Anguli trianguli æquales sunt…”, dicebat harmonica voce, dum ad aliquum ex nobis vapulabat arundine banbusea, quæ erat ut longum ejus hyperestetiatum nervum; Pater Sarmiento, virilis, malitiosus et risu lentus, qui inverosimilem linguam anglam loquebatur. Sed in nobis influentior omnium fuit Pater Quiroz, magrus, mundus, lentus et gratus tota in persona sua. Manuum ejus sudor erat metallorum perpolitor. Horologium, tenue ut hostia, vel infernorum claves fricabat dum exponebat implicatam theroriam scholasticam entium, composita a materia prima et forma substantiali… Horologium fricabat, et micabat; claves fricabat, et micabant… Ejus dentes longi erant et crassi, albissimi, et gingivæ ejus enormes et sanæ. ¡Curiosum!: ¡Inferni director erat! In inferno jesuitico sunt boni prohibiti libri. Infernus bibliotheca est bonorum librorum. Sic Magister Voltaire cum jesuitis vivit pro semper, sed… ¡in inferis, in societati patris Quiroz!
Vos omnes, dilectissimi magistri, nostris in membranis pituitariis estis. ¿De quale odore loquor? ¿Quare non possumus eum definire? Crassus est et eodem tempore celer. Quum eum sentimus, caro arrigitur, surgit, dum spiritus contritionis dolorem exprimit. ¡Hoc est! Malitiam peccati agnoscit unice qui contra voluntatem peccat, hoc est: quum Mundus, Demonium et Caro, qui unum sunt, Mulier, spritum tentant; et quanvis spiritus resistit, cedit. Tres inimici convertuntur in figuram acutam et edentulam dominæ Cælestinæ, spiritum ad callide torquendum. Domina Cælestina longe loquitur; periphrases profert, affanias enarrat; anima arrigatur et negat, sed ad fœdus ultra progreditur. “Non” deliciis imbutum quod mulieres pronuntiant rotunde, sed inter affirmationes callidior est. ¿Quale basium a tale nomine dignum non comissum est cum femineo et supplicante “non”? Tale “non” amori confert bellicum aspectum et triumphi lætitiam. “Non…”, et feminea labia titubant et cadent inexhorabiliter contra labia viri; et hic exprimit lætitiam militis qui inimicum vexillum carpsit. ¿Sed vinctus homo fuit! ¡O divinum pondus pudoris! Pudor omnem incantamentum confert impudori. Destruendi vim habemus. Femina insectorum sæpissime marem occidit. Et nos, homines, gavissi sumus pudicam resistentiam aliquam destruentes.
In peccato gaudetur qui eum abhorret aut timet. Quasi in deliciis morituri erant Adam et Eva in Paradiso. Terror eorum supremum malum fuit, ¡et malum comederunt!… Divis oculis mirum spectaculum illud, quando pomeridiana diei pars advenit: ¡Evam conspice!: Nuda, juventutis vas, perfecta mulier; quinque anni et dimidium vixdum habebat; tropici sol pellem ejus deauraverat; perfectum malum aureum epidermi simulabat; caro ejus agitabatur motu ebrietatis intimi vigoris; oculi ejus possidebant scintillationem et suavitatem allicientem, et impossibile ei erat tantam felicitatem potentialem resistere.
¡Felix tu, Diabole, qui in auribus tuis serpentinis recepisti primum “non”, quod cum initiali amoris peccato concomissum est! Adamo et nobis, heredibus pauperrimis, destinantur reliquæ aurei mali et “non”. ¡Pauper Adam! Tibi, Eva «non» tacuit. Jam pudorem perdidisset. Tibi Eva urgebat, et tu resistens homo fuisti. Fuisti, pater Adam, primus conjux…
Amoris «non», affirmationi æquivalet. Propter hoc, in Paradiso homo rabula efficitur. «Non fui, sed serpens; ego nolebam», Deo respondit Eva. Fuit ibi tunc, quum mulier et homo in litteram tueri voluerunt. Sed non: mulier bona fide operata erat quum dicebat eam non voluisse; nunquam vult mulier; amor est fatum ejus; si amor voluntarium in muliere fueret, absque gratia esset. Ad amorem fataliter destinata est.
Evam a Caino gravida sinamus, et analysim nostrum prosequamur. Sed antea, videamur mirum factum quod comprobat veracitatem biblici relationis: Cain, primogenitus, pejor fuit, machinator necationis omnibus cum circunstatiis aggravantibus. Abel autem, secundus, bonus fuit. Moysis tempore incognitæ erant hereditatis leges. Vel concursus rarus est, vel logica veritas relationis historicam veritatem corroborat…
Continuemus ergo: ¿Præstantiam peccati prospicitis? Tranquillus homo vixit, et per seipsum movebatur, usque ad apparitionem peccati; usque ad adventum confessionis loci; usque ad inventionem post mortem vitæ.
Tunc possibiles erant placitæ, quietæ et lenes vitæ, et possibiles mortes ut luces quæ nocte extinguebantur leniter. Uno verbo: Ad terram adaptatus erat homo. Et homo ad suum medium adaptatus, naturaliter operat. Sic vivunt, exempli gratia, animalia africana in Africa. Gorillam (troglodytes gorilla) in Galliam transportate, in mæsto gerularum viridario; terribiliter suffert, corpus ejus in contrarium actiones manifestat et moritur. Mathematicum videte. Suo in medio invenitur. Non nitatur; sed si nos summas conficimus, complecti eritis energiam quam impendimus. Extra ambitum sumus. Quum theoria peccati apparuit et creatio vitarum idealium, a terrena vita differentes, ruptum est hominis modum vivendi per sæcula. Catholicismus, contradictionem stabiliens invictam inter sensus et spiritum, impossibilem redigit terræ ambitum et ex tunc homo devenit in entem tormentatum, in erraticum judœum. Jam tranquillus homo non obdormit et luctat ad typum conformari, sed frustra. Mera curiositate recensuimus systemata ab homine ideata millesimo nongentesimo tertio anno, et ecce, deturbate vos: ¡octo mille trescenti et tres, extra prolussiones aliquas sine momento ullo, et sine frivolis rebus in Bogotá (Sancta Fides Bogotensis) exortis infauste.
Agradabilia sunt acta quando peccatum constituuntur. Ibi, in claustris jesuiticis, nostram pœnitentium juventutem memoravimus. Et illam amatam mulierem, quam remorsibus nostris tantum cruciati sumus post chyprias luctas… Aliqua die eam conducimus ad pedes confessoris; in platea, coram templum, solitaria in meridie laboris, præstolati sumus exitum feminæ contritæ; evidenter hodie vidimus nostrum desiderium tantum fuisse frases auscultare contritionis et rupturæ…, ut reconciliatio peccaminotior et intentior fuisset. ¿Causa forsitan hæc esset amorosæ hæsitationis quæ in Aranzazu nos imbuit et in Pacora, quum videre possimus mulieres Diabolum timentes? ¿Et esset hæc causa nostri blandi deliquii in templis habito et coram feminea monasteria?
¡Magna virtus peccati! Culpæ causa non adaptati sumus et intellectum fastigamus.
Jesuiti Columbiam fecerunt patria exercitiorum spiritualium. Columbianus quilibet, octo diebus ante matrimonium vel diputatum elegi, absconditus est in domo exercitiorum. Ibi suam attentionem obligat ad cogitationem dirigendam constanter mortis in ideam, ad labentem vitam, ad æternitatem sine termino, usque ad mortem, quando, ut infinita talaris vestis nigrissima, agrum conscientiæ totum invadet… Jam pauper columbianus a furtibus perpetrati contra patriam renegat, a suis desideriis alienarum mulierum, a suo anatocismo, et maturus est ad salvationem, ad futuram conjugem in cœlum ineundam, et patriam in Congrerso salvandam. A exercitiis exit. Octo currus domus ad portam eum spectant; clamat ibi “¡Salve Religio!”; ad currum ducitur, elata visu aspernatoris, quæ supra femineas figuras despectu percurrit… Octo dies post, ut vulnus cicatricans ubi surgit caro ut coni rubri qui vaqua spatia colmant, sua effluvia exercitanti ascendunt et eum inebriant per totum. Caro vindicatur, conscientiæ obicem deturbat, quia conscientia est pigra custos.
Magnam in nobis attractionem jesuiti exercent. Unice in monasteriis habemus aërem spiritualis vitæ. Tentationes sunt ibi, lites, casus, defectiones, pœnitentia. Sed ibi disciplina inest. Homo perfectionatur continue, secundum methodum. Spirituales consolationes et ariditatis status, hæ deliciæ, tantum qui luctat contra tentationes exprimit. Mystici anima præstans est ut silva Tropici. Dominica die imus, post meridiem, eos ad videndos qui exeunt ab eorum fundo, Miraflores (Aspice Flores). Præstantes figuræ sunt. Phœdi ut monstrua, vel non harmonica spirituale pulchritudine. Eorum pauci mediocres. Sancti vel satyri. Spirituales vel satanici… Et novitii, qui professoratum exercent, juvenes viginti aut viginti et quinque annorum, qui non adhuc retorqui corpus lucrati sunt, nec marcida reddere fulgura eorum, jam soportare disciplinas possunt et pœnitentias. Castitas nihilominus, in viginti annorum viribus, nitorem et algorem imprimit.
— o o o —
Heroici fuimus in pueritia, quum bufonem (bufo bufo) cepimus. Heroici fuimus etiam quando hora dimidiata cum politico dialogavimus; sed heroicitiores eramus quum intra caveam filiis ferreis confectam, ducenti quinquaginta metris supra fluvium Guacaica itineravimus. Omnia parva videbamur. Parvi yarumi albi, parvi homines subter. Audiebatur unice fricationem funus turrium in rotis. Quattuor uncis caveam sustentabant a funiculo. Carbo non erat ibi ut videtur in viis ferreis. Metuebamus. Funiculo parallelo adveniebant aliæ caveæ repletæ ab alteris heroicis hominibus. Appendentes ibi, altissimi, vidimus positionem esse propriam ut de Columbia et castitate loqui.
Columbia mustia est, ut plantula in hieme, quia non sunt politicæ factiones et unice videntur latrunculi qui citra conceptum patriæ regunt, quod deberet esse conceptum conspirationis inter eos qui subter unm cœlum subsumus.
Nostra unica possibilis redemptio, si hodie inveniri potest, est in lege electionis justa et ad omnes extensa. Hoc constituitur in synthesi pragmatica nostri libri: Ad creandos caracteres et patriam et morum scientiam, necessaria est lex repræsentationis proportionalis aspirationum, quæ hodie suffocatæ inveniuntur. ¡Non est publica opinio!
¡Ulterius ergo juventus doctoris Crane discipula! Nos nihil facere possumus; homines delectationis sumus; nos non sacrificabimus ungulam minimi digiti pedis, nisi pro te, Julia tentatrix… Cives universi sumus, terræ et stellarum; juvenes sumus triginta et quattuor annorum, transcursi inter metaphysicam, confessionum locum, et conservatores; et vix cantare tibi possumus, Julia, et castitati:
Castitati canticum
“¡Melior quam matutinus sol es tu, Castitas!
”Quia seminales glandulæ vitæ sunt origo.
”Et vita desiderium est. Castitas desiderium acrescit et cor lætitiæ superstagnat.
”¡Amamus te, castitas, incitatorium oculorum, quia bonus est amor quum tu præes!
”Casti sumus, et propterea aër, et cœlum, et aqua, et olfactus, et gustus, et tactus, et auditus, sunt nobis blanditores.
”¡Casti sumus ut amare possimus! ¡Hæc est veritas! ¡Nostra veritas!
”Casti sumus, Julia, quia sic tuæ curvæ cruciatus sunt quinque nostris sensibus.
”Sic, tuus mulieris odor stimulo convertetur.
”Casti, quia sic ortus solis desiderabilis est ut desposata virgo, et vespertinum crepusculum ut tristis et matura mulier.
”¿Quis firmare poterit delectationem in dolore inesse? Vix castus gaudetur quum sua caro scinditur. ¡Quam jucundus vulnerum dolor quum cellulæ tonificatæ sunt vi seminalium glandularum!
”¡Omia ab eis proceduntur! Universalis amor, amor pecuniæ, amicis, patriæ, gloriæ, feminis.
”Juvenis castus sumus quia amare volumus quidquid est in terra, nostra matri.
”Castitas est omnia ligurire, omnia blandire, et unquam dilapidare.
”Juvenis sumus quia possideri a nihilo permitimus, ut non jaceat in postea ut vacuuu sagum.
”Ut activi semper maneamus, et adamantes semper.
”¿Videsne lunam ascendentem in cœlum pulvere luminico excussum, et exprimis desideria et ideas indeterminatas ut suffimentum vaporatum? Castitas est triginta annorum, vis germinantium glandularum. Spiritualitas, id quod spiritualitas vocant, effectum est hujus propugnatoris vis massa nervosa.
”Tibi canimus et te amamus, tennis puella, quia amphora energiæ plena es, fortium musculorum prædita, firmitatis et perseverantiæ tenax.
”Monachi castitatem quærunt quia sensualitatem abhorrent; deinde impossibile monachi casti esse. Nos te amamus, o castitas, quia sensuales sumus.
”Juvenis sensualis sumus, cui omnia ad tactum reducuntur. Tactus specialis sensus est. Oculi, res quas vident, palpant. ¿Forsistan nostri oculi non te palpaverunt, Julia, quum corpus tuum vibrantem contemplabant? Sinus tui, ut citrei (citrus limonium) dimidiati, ¿non percipierunt unquam ut nostri oculi attrectantes essent?
”Universum totum nostrum est. Universum sensibus possidemus. ¿Ad quid te comparare, Julia? ¿Ad quid comparare te, Sanctæ Helenæ fundus? ¡Nostra estis! Te, Julia, vidimus, olfati sumus et sensimus. ¿Quidnam amplius? Non prodigi sumus. Cespede in decubito, herbam olfecimus et aquam bibimus. ¿Quid amplius? Publica scriptura coemptionis et venditionis nostra servitus esset. Surgimus diluculo et imus raude, cordis prontitudine. ¿Ad quid in perpetuum tueri? ¡Metus, odium et œconomus, sunt quod restat post publicam scripturam, quam servant notarius et parochus in officina et in sacellis. Nos experimur raudi et inervati, quia non possedimus publicarum scripturarum virtute, nisi a nobiliore titulo, a titulo tactilium entium.
”Pecuniosus senex qui multa milliaria possides, ¿Quid possides, ventrose grandæve, qui olere, inspicere, et gustare non potes, quia alteri contemplarent, olerent, degustarent et scrutati essent thesaurum tuum?
”Omnia nostra erunt dum duræ maneant et concretæ glandulæ internæ secretionis.»
* * *
Funus cohibitus fuit. Experimur vertiginem quam patibulo suspensus experiri debet. Et ecce, ¡in Manizales!
— o o o —
Non hic Manizales est. Magnam cathedralem ecclesiam inceptam habet, et ingentia edifficia nupera. Verus Manizales circiter incipit, ultra edifficia hæc et planas plateas. Hodie Manizales videtur ut andinæ mandibulæ molaris dens. Antiquus Manizales est in crista montium et in Sancti Joseph vico. Mysteriosæ plateæ videntur quæ labuntur et postea in altitudine erumpunt. Domus qui absurdum simulantur, quæ grallis ambulant; scalæ in terra angiportuum confectæ; mysteriosæ scalæ ad accedendas domus. ¿Quale placitum erat, quum olim, viginti annorum vix, istac otiati sumus, absque motu, in crepusculo? Mysteriosus amor has angiportas habitat, has ocultas ædes, prætiosas fugacis amoris caveas. Planæ civitates ab anima unicuique plateæ adolent.
— o o o —
Columbia non sunt nisi homunculi, sed in Manizales nostra conscientia plena fuit a cathedralis ecclesiæ imaginibus, et unius mirabilis hominis. Amici cujuslibet in domo invenimus effigiem Gregorii Rasputín.
¡Hæ venerabiles barbæ Sanctonis (del Santón)! Cuncta partia Gregorii corporis, vitæ scatebræ erant; ejus pyisiologia erat flos mundorum essentiæ, flos energiæ. Phœdus erat, phœdissimus, certe. ¡Quam inanis criticorum artis stethica! Deambulatum perducunt artis in pinacothecis et vitæ semitibus a legibus pulchritudinem normandam præditi sunt. Sed ulnis Rasputini, suo in pectore, tam ampla quam cœlum, cadebant, oblivioni deditæ, omnes ducum uxores Rusiæ Zarorum. ¡Quam formosus Rasputín erat!
Amplus pectus Gregorii erat; spatium inter pomula latum. Latus erat Gregorius in integrum. Spatium absolutum Rasputín tegebat ante his qui eum contemplabant. Ulla imago adest in mentem contemplantis, nisi Gregorius Rasputín. ¡Effectum est cujusque singularitatis magneticorum hominum!
Manus ejus grandes erant, et quum cadebant in capitibus russæ nobilitatis, oblivionis soporem producebant. Pellis papillæ ubi sentientes nervi finiunt, grandiores in illo videbantur; somni ductus erant, mesmericæ fortitudinis…
Sed non hic erat Sancton. Non: Sancton essentialiter in barbis erat; barbæ ejus ab essentia sua emmanabant, earum radices in essentia fixabantur. Comprehensi fuimus tunc quomodo in giganti illo, in amorem proclivis, Sanson, vis omnis ejus comis radicabat. ¡Quantum Dalila gavissa est comam talem tondens! ¡Quantum mulieres gaudent, amatæ feminæ, nostras energias ad nihilum redigentes!
Corpus non aliud est quam forma ab energia creata, ab essentia quæ phænomenis manifestatur; in aliquibus entibus præstantibus, energia urgit amplius, et concreta magis est in organo privilegium continenti. Omnis homo micans et omnis mulier præstans, magnitudinem habuerunt, pulchritudinem, quod nescimus, præsertim aliquo in organo concreto. Magnitudo, amor, potentia et nequitia Rasputinis in barbis ejus erant. Nasum longum memoremus Maximilliani Robespierre, pulchram et amplam orem Wilson.
Sanctonem videte juxta Zarevich. Super corpus pueri inclinatur pondus ille formidabile, et descendent magestaticæ barbæ; ex amplis manibus collocatis positione ægyptiacæ medicinæ; fluidum magneticum expargitur, quod Zarinam absorbit et puerum invadit. ¡Zarevich leviter ridet, et ecce, puer illæsus! Energia siberiana incarnata in Rasputino fuit, et floruit in suis barbis intricatis!
Multoties legimus et audivimus hoc axioma: “Magnum hominem videre necesse est, non eum legere”. Certe. Magnus est… nescimus quid, qui ad nihilum redigit et omnia inhibet in conscientia spectatoris.
Gregorius Rasputín vulgaris homo erat, secundum libros biographicos; pauper homo fuit. Sed dominabat nobiliores omnium cognitorum: regium comitatum Russiæ Zarorum. Meliores mulieres imbuebantur obilivione rasputineos oculos mirantes: corpus ejus dilatabatur paulatim in tenebris conscientiæ, et eas invadebat…; virtutes perditæ erant ejus in barbis intricatis.
Effigiem ejus contemplantes nostræ barbæ nobilitatæ sunt. ¡Sed carebamus Sanctonis ab energia!
Absolute sinceri. Hoc est primum mandatum. Sic censuimus: Non facere debemus nisi quod ortum fuerit a nostro charactere. Nostra energia pauper est et non potest scatebra formare et nobilitatem et elegantiam dare appendici corporale. Barbæ nostrum spiritum præpediebant, et animum non turbari debet ab externo obice. Commodi semper in carne vivere debemus et in propriis vestimentis. Carnem aut vestes alienas sentire non decet. ¿Quando phœdus, secundum stethicas leges, pulcher est secundum vitam? Quando phœditas commoda spiritus domus constituitur; quando phœditas adscititia non est; quando non harmoniæ vel non proportio productæ sunt a scaturigine energiæ. Problema hic est: Spiritus, halitus divinus qui Deus instillavit homunculo figulino, impleat carnem et vestes, ut subsolanus ventus superbas reddit navigii carbasa. Amamus mulierem habentem buccam absurdam si scindam; sed tam plena amoris, a “nescio quid” tam cumulatam, ut melior non esset nec prophetarum cœlum. Elegantiæ secretum; secretum quod multis sæculis antea psychologi ardenter quærunt, “magnetica individuatio”, in esse naturalis constituitur; in spiritus commode in carne manere, in vestibus et circuitu. ¿Quid pulchrior quam anser natans? ¿Et quid stupidior quam homo natans? Anseris energia efficitur forma propria natationis, et homo non in medio suo invenitur quando in aqua mergitur.
Patrem Eliam et etiam agnoscimus, præstans jesuita cuja magnifica individuatio erat in galero minusculo, immane capite collocatus. Galerus absurdus erat, sed ¡quam elegans pater Elias videbatur quando cum eo eamus deambulatum! Galerus imbutus erat spiritu patris Eliæ; unum erant.
Nos in pueritia dominati fuimus a poëta Byron.
Nostræ barbæ ceciderunt. Censuimus hominem commodum sentire debere suo in corpore et suis vestimentis. Cœnestesia, status visceralis conscientiæ, est nulla proinde in hominibus superioribus, et distensa animantibus et in distortis homunculis.
Cogitamus nos nihilum uti debere qui nostram attentionem abduceret. Dialectici juvenes sumus, non viscerum servuli. Extraneæ nobis barbæ erant, et nostram paucam energiam dilapidabant. ¿Quanta vis nobis necessaria fuisset, pauperi philosophiæ desiderantes qui sumus, ad lucrandam acceptationem novæ imaginis nostræ faciei in nostro ambitu sociali et familiare et nobismetipsis forsitan? Iconum Rasputini contemplantes barbas anhelamus. ¡Fortiter imponitur quod naturale est, quod a vitæ centro procedit! Nostri spiritus non erant ut in domo barbigeris corporibus. Nos, pauperi pœnitentes, originalem spiritum vehementer exoptamus. ¡Terribilia nobis baculum, nova vestis! In eis energiam psychicam absolutam impendimus. ¡Sed, quam pulchre bambuseum fustem (bambusa arundinacea) torquet hoc peragile animal, hic vibrans juvenis impiger cuja vita visceralis est!
¿Amplectimini, cari lectores, (¡quam stupida sunt hæ duo verba!), quam erroneum est imitare; quare vos nostrum pedestre itiner non aggredi debetis, nec nostros scipiones uti, nec casti esse sicut casti sumus, mundani jesuiti? Unice decora est manifestatio quæ emmanat ab essentia vitali uniuscujusque. Hic possitis quasi per calliginem videre genitricem ideam nostræ metaphysicæ, quam expositi erimus cacuminibus montium, quinque mille metri super latinoamericanam imbecillitatem, recumbentes in cratere nivei montis ignivomi Ruiz. Dillectissimis feminis lectoribus anticipamus nostram metaphysicam effimeram esse, gratam et sphæricam, ut suorum corporum incantamentum.
Continuemus: Necessarium efficitur cognosci et proprias rationes et possibilitates collere. Exinde unum ex impedimentis moralis scientiæ et bonæ urbanitatis tractatibus, etc. A principio diximus unusquisque individuus habere rhythmum ad omnia, peccato tenus. ¡Diabolus fuit, tamtum possuit Satana esse, qui docuit amoris rhythmum puellæ Cali!… Humanum est quod uno ex nobis accidit duobus annis antea: Saltatrix aliqua in eo ad nihilum redegit suam singularitatem, modo tali, ut detestatus fuit de ejus præstantia mascula. Dessiderabat ardenter, somnio et vigilia, illa mulier esse. Et nos timemus magnitudinem quamdam, quia ad nihilum inexorabiliter nos redigit. ¿Quid in theatro patet quando unanimiter omnes surgunt et plaudunt executantem actorem? Non individui sunt; est massa unica in instrumentum constituta. Oratores, cantantes, musici, hoc humanum instrumentum dirigunt, volvuntur eum. ¿Et quomodo læti nos esse possimus, magnitudinis amatores, angoris superationis præditi, quum nostra anima disparit et in instrumentis convertimur? Discite dominari, seipsum esse, a proprio essendi modo factionem extrahere. Nostræ unicæ possibiles magnitudo et pulchritudo, (quum caremus a exuberantia vitali), sunt in cultu constanti nostrarum peculiarium facultatum.
Non appetamus alteri esse. Simus quod sumus, et hoc vehementer. Tam præsatantes sumus ut qualiscumque, universi in harmonia. Omnia entia æqualiter pulchri fieri possunt. Hæ reflexiones exequi debent ante omnia magna; ante aquilinum nasum Maximiliani Robespierre, ante barbam syberiani Sanctonis, et ante formidabilem vulgaritatem Abadiæ Méndez.
— o o o —
Secundis diebus perditi sumus in albitudine sine macula nivei Ruiz, cinque mille metri super concives nostros. Tantum Frailejones (espeletia schultzii) mæsti, mystici, nobis recordantur ut in cleri patria sumus. Frailejón, stragulis coopertum, lana pallore ornata, religiosum est. Religiositas pura est ejus, quæ nivem comitatur, et craterem et arenatum locum.
¡Cratere sumus! Nihil nostro horizonti limites constituit. ¡Domina Venus, gratiose formata a spumis maris litoribus in Chipro, secunda nos! Exponemus nostram metaphysicam, quæ amor est!… Nobis, phænomenicus mundus labens est ut bullæ de quibus Affrodita apparuit. Sub his formis amor subjacet in integrum.
Sed, ¿Quid sunt hi juvenes viatores? Sumus, amatissimi lectores, metaphysici, et aliquantulum poëtæ, propter concretionem et duritiam nostrarum triginta annorum glandularum. In senectute et valetudine forsitan non sint nisi metaphysici. Sed hodie amatores ad philosophiam inclinati sumus. Amor nobis est quod post formas jacet, medulla phænomenorum, vel, ut illepide dicamus, noumeno.
Non advenimus nos adhuc ad beatificam positionem doctorum philosophorum quibus mulier nihil refert. Nonagesima nona parte amantes sumus et cætera philosophi, sed «amoris philosophi». ¡Stupidi et mentientes gigantea volumina illa, latina lingua compossita generatim, quæ de vita tractant, de rerum essentia, sed amorem tacent! ¿Nonne ignorabant hi serii philosophi, puram elationem spiritalem, sive religiosa vel pulchritudinem inquirens, tantum amorem esse? Credimur amorem esse tantum sexualis amor. Sed revera hæc est bruta materia formotiorum et majorum existentium rerum.
¡Quam pulchra vita metaphysico! Ipse percipit quæ phænomema subjacent; qui vectorem filum divinat, axis ad telam urdendam fugacem venturi temporis. ¡Et ipse percipitur ut essentia! ¡Pulchram puellam splendide exornatam videte! Metaphysicus est unicus cui illa nudatur. Cæteri: physicus, mathematicus, etc., occupantur absolute in vestes ejus perpendendas. ¡Nos, veri amatores hujus puellæ sumus, absque dubio!
Omnis nostra activitas, et aliquid amplius, mundi omnes, essentiæ surgere sunt. Affodita adest omnibus existentiæ maris bullis, ipsa format eas, et eas confingit. Energia, Afrodita, est quod in superficiebus palpitat et manifestum est. Et amor semper tendit, quia nunquam absolute in phænomenis impletur. Cordis tui palpitatio, dilecta lectrix, symbolum est palpitationis infinitæ essentiæ quam percipimus his noctibus stellatis, inter nives. Homini culto, concepta unificantur, usque ad totum sine spatio quod amor est, omnium formarum essentia. ¿Quid aliud sustinebat anno millesimo nongentesimo et quinto Pater Quiroz, quum speciosam thesim sic dicentem liguriret: «Entia componuntur a materia prima et forma substantiali”?. ¿Quid est materia prima, nisi illa quæ micantes bullas, colores irradiantes, Chipri mare, et in Afrodita conversa fuit? ¿Et forma substantialis? Ibi causa varietatis universi. Materia prima, ex Afroditæ materia, (¡miramini!), sub forma substantiali horum latinoamericanorum subjacet, qui sunt cinque mille trescenti metris subter nos. Unica objetio quam invenimus in thesi patris Quiroz hæc est: Ut hic crassus dux de quo nescimus si dormit aut mortuus est; vel tyramnunculus Venezuelæ, a Sancto Patre blanditiis demulctus, idem materiam primam quam Afrodita possideant, et amor emersus sit talibus formis…
Puero, universus variegatus; ejus vita autem sensorialis est et unice phænomena percipit. Sed metaphysico, ut funduntur conceptus electricitatis, magnetismi, lucis et caloris, sub nomine motus, omnia in essentia amorosa conflantur, quæ in formas devenit. Essentia tendit semper. Essentia verbum est. Propter hoc dicit metaphysica christiana: «Verbum caro factum est». ¿Quid in nobis producit motus pulchritudinis et lætitiæ, et quid desiderium generat? Allusa tendentia energiæ ad præsentem quærendum. Exinde, tantum formosum est quod spondet, quod ascendit. Pulchrior mulier quando ejus corpus promitior est, quum ejus in formis clauduntur vitæ promissiones. ¿Veram definitionem pulchritudinis scitis? Pulchrum est quod nos ad possessionem incitat. ¡Quam procul sunt a veritate definitiones pulchritudinis quas audimus, affirmantes: Pulchritudo consistit in sine proventu contemplatio! Desiderabilis est quod surgit, activum in potentia quod nos invitat ad eum fecundandum. Et ita, meliora opera artis sunt, ut sic dicamus, adumbrationes quæ imaginationem exitant ad eos inspicere miratus. Est ibi fecundatio. Shakespeare opera exemplum sunt de conceptis antedictis. Nostra in imaginatione, altitudinibus illis, vita erat atractio universalis mundorum et entium, ab anxietate fieri compulsa.
Tristitia hic radices habet: Formæ limitatæ sunt. Confinia formarum nobis fines præscribunt. ¡Non aliam legislationem indigemus quam ossium cranei carcer arctum, quam vertebralis columna, et musculi qui ossium nuda compages conjunguntur! ¡Homines sumus! Jam non vix sumus essentia infinitarum possibilitatum. Natare jam non possumus, ut anser; nec ut avis volitare; nec securam viam in silva invenire ut feris accidit. Homines jam sumus, ad sudore madere destinatos, et ad aliena desiderare, siquidem homo æmulator est. Et ideo, absque divortio matrimonium error est. Ferme aliena mulier et alienus conjux convertuntur in ideam pertinentem sponsis ab invisibile vinculo maritale conjuncti. Hic homo constitutus est, absque remedio, a forma massæ nervosæ suæ, et a forma tubi ossei qui eam continet, ad furandum vel ad currendum post mulieres, ut si finitæ fuissent; et hic doctor ad essendum pro semper Repræsentans in Congreso columbianæ reipublicæ. ¡Tristis est. Antequam in actuale forma emergeramus, infinita possibilitas fuimus: Amoris possibilitas! Quia illa essentia sumus, limitem formalem abhorremus; quia essentia sumus, in nobis existit desiderium facultates habendi omnes existentium aut possibiliorum entium. Sed cultus homo suum limitem colit, supremam necessitatem formæ sibi vindicat. Intra formam, ¡quam rigidi facti sumus senectute! Ossa lapidescunt paulatim et mens lapidescit et etiam. ¡Quam variablis in juvene cogitatio!
Philosophiæ vitale phænomeno integrantur et variabiles sunt. Hominis manifestationes sunt, per mutationem relativam ejus formæ, jam de alio ad aliud vel de juventute ad senectutem. Omnes philosophiæ veræ sunt, sicut modus ambulandi animalium, secundum uniuscujusque structuras. ¿Qualis est viridario vera flos? Ulla flos. Omnes veræ. Unaquæque flos est. Sic, existentiæ conceptio fructum est ab hominis ætate vel forma spiritale et physiologica. Unusquisque clima vel regimen vitæ habet suam propriam interpretationem vitæ: ejus religio, ejus ars, etc. Et nos metaphysici sumus et poëtæ, amori tui capti, Julia. Firmamus: super essentiam, quæ amor est, vitæ phænomenum repræsentari. Ut perpetua repræsentatio vitam consideramus, et credimus magni dramatis nos actores esse. Hæc philosophia aliquo tempore celeritatem juvenilem nostri spiritus servabit, et omnia oblectamento conspiceremus, usque ad lapidem transmutationem nostrorum ossium, quæ nobis impediat omnem spiritualem variationem. Tunc tu, Afrodita, libera nos a carne dura, a immunda carne, et ad tuam essentiam nos redige.
Propositum nostrum est ut opus et expressio nostræ existentiæ, unicuique instanti, grata sint et fugacia. ¡Gravitati odium habemus! Omnia leviter rident et transeunt, præter homo crassus. Stylus et mens variabiles debent esse, transeuntes, ut araneæ tela. Omnia phænomena sunt. ¿Quid unius hominis vita est, si eam æquamus cum speciei vita homo sapiens?. ¿Et quid vita est ante terræ durationem? ¿Et noster sphæroides, stellis comparatus? ¡Quam comicæ Ægypthi pyramides quum ex nivea altitudidne meditamur circa palpebrationem qui viginti et mille anni constituuntur! ¡Comitior nihilo secius hæc arenata cathedralis. Sed pejor omnium est systema philosophicum absque joco captum, militibus vestibus expugnationis induti, ut scholasticum systema! ¿Cui similantur sistematici philosophi? Assimilantur ruminantibus temporariis corneis qui reluctati fuerint eos veri regicere. Systemata philosophica sunt et etiam excrementorum emissiones psychophysici compositi. Deserenda sunt ut stercora. Evolutionis agentes sumus homines, et ut tales, docilles esse debemus.
— o o o —
Anive regredientes, in Villa Maria, antiquus liberalis vicus, Victorem Umaña invenimus, et Ricardum Rodríguez Mira, tricarum judicialium homines. Juvenescens primus et elegans, rabula; secundus coopertus antiquissimo munimine, simillimus documentorum stragula.
Rabula. A Marinilla ortus rabula. Tentatus Idumeæ testatus est vitam hominis militiam esse super terram, disciplinam. Semper sic advocato. Suas affirmationes perenniter comprobat, hodie has, in crastino contrarias. Dialecticus homo est ut bellicis tormentis adscriptum miles, ad bellicum tormentum homo.
Nihil refert advocato veritas, sed ut certa appareat affrmatio quam clientes ei commendaverunt.
Et ideo advocatus est qui probationis media tractat; præstidigitator certitudinis est, veritatis creator. Quadraginta annorum advocatus Pontius Pilatus est juxta malluvium, quando celeberrimam interrogationem lassis verbis enuntiavit: «¿Quid est veritas?»
Distinctio facta est inter advocatus et rabula. Advocatus nominamur homo qui de veritate solum occupatur, de illo quod Sanctus Augustinus vocabat id quod est. Rabula vocamus hominem logicorum recursuum quibus digitis, calamo adhæsis, creatam veritatem apparet, sophisma.
¿Cui malum?
Veritatem creare difficile est, sicut difficile mentiri; opus ingenii est. Fallacia illutio est; necesse spiritus est ut fallaciæ consistentiam dare.
Advocatus, severus moralis scientiæ tractator est, dogmaticus, lentus, vertebratus; rabula autem inquietus homo, vivus, ingenio præditus, æquanimis, qui passiones ejus vendit, qui iram simulat, commiserationem et œstrum… ¡Recursis logicis tantum credit!
¿Ubinam vidimus duo homines ad invicem insultare et immediate amplecti fuisse? Stratis justitiæ tantum. ¡Pantomima veritatis!
Rabula inumbravit, obnubilavit veritatem, eam delevit in integrum; super lituram, creavit theoriam, hypotheses. Hodie, post infinita sæcula comœdiæ rabulatuum, homini est jam impossibile veritatem agnoscere. Veritas in mytho conversa est.
Viginti sæcula antea micavit veritas in ripis Tyberiadis, in persona et vita Jesu Christi. In Bethania pauper rabula morabat, nomine Juda; Christum secutus est, et eum tradidit Tribunali Legis Doctorum. Sic accidit ut inter rabulam et Tribunalem Superiorem veritatem occiderunt.
Rodríguez Mira, perfectus Judex, a Patria liberali residuum. ¿Qualis est propositio quæ problema paucis verbis comprehendit? Hoc investigare crebro sapere; quoniam unumquodque temporis punctum vivere, problema est. Hæc quæstio hominem intelligentem secernit a netiis.
¡Quam difficile problema tale enuntiare! ¡Quam difficile ad securam affirmationem advenire!: “Tractatur hodie de hoc sciscitari…” Solutio simplex est: Sat habemus cum concentratione mentis, cum datos congregari et eos ad cassum applicare.
Mens dispersa enumerat, hinc et hinc dat cæci fustes, hoc vel illud problema non ad cassum perpendit.
Justus judex historiam narrat totam in ejus essentia; confestim statuit propositiones, paucis verbis, enuntiantes problemata ad suam jurisdictionem subjecta; leges quas responsum problematibus dant, citat; et decernit. Si aliquæ leges obscuræ videntur, eas interpretatur. Legis obscuræ interpretatio est problema æquale a problematibus in judicio controversis, studii effectu.
Absit enumeratio inutilium factorum; inane ratiocinium arceatur. Hoc vim subtrahit a evidentia quam decretum producere debet.
“¿Quale problema est?” Hic perpetuum præjudicium boni logici nititur, et Judicis. Qui inquirerit quale problema sit, triunphum habet. Unquam est inflammata disceptatio non poroveniens a problematis determinatione. Hoc factum, mortale peccatum est exinde exire in discutione et analysi.
Logica (verbum quod syllabatim scribendum est ut Stendhal pronuntiabat: lo-gi-ca), est ordo in spiritu. Cum logica qualecumque projectum impleri potest. Logica sistit in tali modo operandi, ut in singulis actibus effectum desideratum includatur; sita est logica in determinare quales partes totum integrant; et quibus in partibus totum compositum turbari possit. Medium cogitandi et operandi a Deo dato, ut cognoscamus et operemus quod intuitive Deus cognocscit et ad exitum perducit.
Bonus logicus mentem acuminatam habere debet quotidie ut acutissimus culter: Secum perenniter portat facultatem res mirandas facere. ¡Quam horæ jucundæ quibus experimur agilem mentem ut impiger serpens est! Urbani hominis mœstitia radicatur in vix derelictum esse a mentali agilitate.
In hoc regno justitiæ; hac in scientia probationum judicialium, civilis juris, legum et actuum interprætationis, est ubi mens plus gaudetur a logicæ potentia.
Ibi, in Villa María, liberalis pagus, “¡salvete!” diximus præstantibus his logicis: Umaña, marinillensis advocatus, juvenescens, et Rodríguez Mira, insuperabilis Judex, in munimine infibulatum ut judicialem codicem plasmatum in corio.
— o o o —
¡O suprema harmonia insita juvenile in carne, et matutinus sol! Juvenilis caro, dura femora, venter siccatus, clunes macræ, truncus amplior quam venter ab inspiratione dilatatum… ¡Harmonia suprema efformant hoc nudum corpus, mane ab aqua prolectum, et sol coruscus! Primo januarii erat a millesimo nongentesimo vigesimo nono anno, quum sub sole nudi requiescebamus. Ideæ rotunde emergebant a centro nostræ carnis et levabantur in sursum usque ad cæruleum cœlum. ¡Pauperes irrequietæ puellæ! Vagum indicium ecce non terrenales esse. Etiam et aqua, mansueta et docilis, quæ ab ejus facultate aptari Theresiam a Jesu in alienationem mentis imbuebat, quum eam sol promulcet, levatur; sed, ut ideæ, quum frigidum altitudinis exprimit, in terram redigit, in cœnum.
¿Quid sumus? Sensibilitas quæ perficitur sumus. Tacti sensus omnia in nobis est; nervosa massa dividitur, ut radices, trans carnem, et pelli finita est. Ad nervosam massam adveniunt sensationis et motuum conductores; tactum sunt nervus opticus, auditivus, olphatorius…, et tacti in fieri perfectiones sunt intuitio, divinatio et telepatia. Omnia hæc cooperta sunt ab epidermi. Illa vestis divini corporis tui, aggradabilior quam liriorum vestem, dilecta lectrix.
Unice animal quod sumus, in possibilitate est harmoniam percipiendi quam universus et ejus integratio configunt. Quasiintegrationes musicales sumus.
Manus tangit et investrigat; corporis cœtera sentiunt, accipiunt. Manus activa est, prolongatur ad palpandum, properatur ad attrectanda objecta, ad eis blandities dandas digitis a sensibilitate imbutis… Super omnia, mire dotata manus est pollice, qui ubique dirigi potest, qui objecta complectitur et eos contra palmam et contra digitos alios premit, ut melior obsonium regustet.
In sensibilitate, cætera pellis feminea sunt, passiva. Solis mane ista, nostra pellis poros pandit blanditiis vitæ patris imbuta, et contremiscit voluptate plena. Certissime. Absoluta mulier sensibilitas nostræ pellis constituitur. Sub sole, feminæ posessæ fuimus. Aperti pori, supplicantes ores, blandities accipiunt et a voluptate moriuntur, ut mulieres. Recipiunt. Invenimus, vivimus, definitionem feminei: Femineus est quum delectatio radicatur in accipere. Virilitas in activa blanditie est, in actione. Propterea non culpabilis Eva fuit, et ulla mulier culpabilis est, et omnes feminæ dicere possunt: «¡Nihil feci». Manus qui longatur, palpat, trudit et adducit, novis monstravit essentiam virilitatis. Et pellis quæ tremefacit et aperitur ut solarem calorem recipiat, femina est. Amori, mulier aperitur in integris, ut si esset insatiabilia labia; et viri corpus, in amore, prolongatur in imis, ut inquieta manus inquirens.
Hominidus quattuor manus non possidebat, non potuit esse. Nec caudam prehensilem habere, ut diabolus possidet. Forsitan quadrupes fuit. Sed, ¿quis renuntiare potuerit a quattuor manibus vel a prehensile cauda? Unaquæque animalis species entitas est, possibilitatem implens, sed semper in propria specifica forma.
Devenimus. Sed scientia hominem-promissionem relinquit, et de infirmis solum præocupatur. Animal formatione sumus. Munus Status debet esse hominem educare. Sed medicina, verbi gratia, scientia est infirmum remediandum, non sanum superandum. Terra deberet esse seminarium hominum. Hic habetis vetustulum istum qui infirmos sanat cum aëris immissiones contra pulmones, quia homo vivere possit frustro pneumatis. ¿Cur autem non modum indagat capacitatem vitalem augendi? Miseratio (non aliud est quam pati infirmitates et alienas egestates in imagine) culpam habet; frustrati male faciunt, et primum, commiserationem gignere.
Septem horæ sunt vespere primi diei januarii et nigram in inenervationem cecidimus. Energia finita est. Tantum restat pars ad metabolismum destinata. ¿Forsitan in terra ista haurita est energia tota in vitalis caloris conservationem? Nec propriam paupertatem percipimus. Necesse est propere exire versus maris salinariam ripam (ἰώδης, yodo). Ingens pars nostri vivere metabolismum, est; leves risus et lætitiæ minusculæ exhalationes in obscura nocte hujus massæ carnis constituuntur. In formatione animal sumus. Vix hominidos avos exsuperavimus. ¡Pleni deliciis venturi dies illi, quando mendax sit Descartis sententia circa libros: In libris pauci boni instantes meliorum hominum inveniuntur. Cogitandi facultas est pæne approximationis initium. Ad censendum, tantum restat energia quæ superest post corporis sumptus. Propemodum nihilum et propemodum unquam superest. Cogitare luxus adhuc, novissima functio animali regno. Quum nostri concives, verbi gratia, cogitant, sonum repaguli mucidi emitunt.
“Putans” Rodini, musculis omnibus censet. Ad meditandum requiritur systema nervosum in integrum inhibere; cessat digestionis energia; renes a percolare sinint; corpus totum incommodum est ut in aliena æde. Tam humanæ speciei impropria est alusa cogitandi functio, ut procul dubio producat dilatationes violentas in arteriis cerebri, varices, aneurismas, dispeptias. Qui cogitaverit (et in octoginta annis, quattuor putaret), constanti in capitis dolore labefactatur, ut Ramon et Cajal. Veræ hominis functiones, ut respirare et ambulare, dum magis exercitatæ, melior. ¡Sed cogitare! Non possumus censere post prandium. Putare quasi vitium est.
¿Quare mulier, specifice, quam virum pulcrior est? ¡Quia non putat! Unquam putat. Cogitatio non adhuc retorquet corpus ejus. Æquale causa, omnes pulchri, et adhuc Alcibiades, semi-idiotæ sunt. ¡Quam phœdus putans est! ¡Quam phœdus Socrates, primum exemplar cogitantis, homo qui perenniter mentem volvens vixit in Athenæ suburbiis.
¡Admirabile quam nova cogitatio hominis!: Pauca energia vitalis speciei homo sapiens, sufficit ut bipedum hominem sustineat et metabolismum ejus servet. Quum energia vitalis minuit, homo tendit ad quadrupem esse. Quasi omnes hodierni columbiani declinati sunt; angulum rectum cum consendicis efformant; defficit tantum ut eorum brachia protendant, carpi et metacarpi atrophiam patiantur, et figuram venerabilis patris hominidi habebimus. ¿Quis, nisi hominidus pilosus Joseph Vincentius Concha est hodie genuflexus ante Sanctum Patrem, sperans vocari ad gregem columbianam in pascuam ducere ut præses?
Pauca energia vitalis speciei hodie ratiocinari non sinit; revolvitur in pectore, musculi laxantur, et adhuc desiderium procreationis cessat.
Sed adveniet censens homo. Hodierni homines, hominidi filii, parentes erunt cogitantis hominis. Jam multi hanc facultatem experiuntur. Censens adveniet, sicut bipeda possitio firmata fuit. ¡Pulcherrimus omnium futurus homo erit, qui naturaliter cogitabit, extra necessitatem coactam possitionem Rodani sculpturæ adoptare!
¿Quousque tandem definitiva vitalis virtus hominis sapientis deventa sit? ¡Mysterium! Ab animantium specibus, novior et imperfectior, homo. ¡Unicum quod scimus! Cancer perfectio formalis est suæ “vis vitæ”. Sed nos vitæ functiones in fieri habemus, primum archetypum futuræ machinæ sumus. Omnia in nobis irretuntur, contradicuntur. Deum adoramus, et Diabolum amamus; spiritu canimus, et carnem spiritalem interpretamur; ploramus et ridimus, et nescimus quo vadimus. Diabolus perfectior quam nos; evolutionem prius obtinuit. ¡Prehensilis cauda!, ¡ecce causa! ¡Quam longe erimus si manibus instrumentum hoc, manu superior, habuissemus!
Propter hoc debilis ratio. Homo, verbi gratia, versutus est a natura, et perinde rusticani hominis astutia rationem studiosi vincit, secundum rectam frasem Stendhal.
— o o o —
Australis-occidens columbianus. Periti politicæ œconomiæ et philosophi hujus conservatoris Columbiæ sustinent vitam ad Pacificum oceanum directa esse, quum hodie, anno millesimo nongentesimo octavo facta fuit egressio mari (“la carretera al mar”).
¿Qui sunt hi magni philosophi et politicæ œconomiæ periti? Quattuor vel quinque officiale munus fungentes, et professores Juris Scholarum, titulo insigniti propter trescentas sexaginta et quinque receptas in anno communiones… Sic ad gradum promoti sunt concives nostri. Et præsidatus Reipublicæ ¿quommodo acquisitus est? ¡Arcanum non revelabimus! ¿Quare faciliter omnia sapere vultis? Legite vitam et miracula dominorum José Vicente Concha, Marco Fidel Suárez, et generalis barbarum vicissatim præditi Pedro Nel Ospina. ¡Vitas eorum legite et videbitis ænigma!
Certe, ad mare Pacificum vita regitur. ¡Phænomenum sociale! Aquis opposita molles rupta est, quæ spiritus sustentabat detenti politicæ in lutulento loco. Multos vidimus columbianos qui ad mare cognoscendum peragebant et in ejus aquis tingeri. Peregrinatio erat publicorum operantium. ¿Et cur tanti functionarii publici? Nos et etiam idem sumus. Bonaventuræ aquæ salsiores sunt quam reliquas undas oceani, a viæ terminatione quæ ad Bogotá convehit. Septem decies centena millia publicorum hominum ibi mersi sunt, post longum secessum hac in domo exertitiorum.
Nos enervati eramus in via. Quinque adulescentuli, a juventute peculiare experti, comites nostri erant dum via ferrea descendebamus in Vallem Caucæ, rivis fluminum qui lambunt altitudines niveorum Ruiz, Sanctæ Elisabeth, et Cygni (Cisne). Hoc litus occidentale Americæ novissimum in terra. Fluvii nondum formare potuerunt ampla rippa attinentia mari. Adhuc juvenis America est. Sed juvenculi hi qui nobiscum commitabantur non juvenes sunt. Hispanici vel indi spermatozoides nigræ in ovulis. Visceræ infirmæ inveniuntur. Jehovæ oris halitus videtur non sufficisset ad eos. Infortunium est primitivorum populorum qui ad civilitatem advenerunt quando mundus vix adunabatur. Inveniuntur, absque devenire, absque metamorphosim ullam pati, absque tempore ad possibilitates distendendas, in medio voluptatuum, vitiorum, et morum populorum declinantium, sed divites. ¿Quid didicerunt primitivi populi ab europeis? Sic interrogabatur Friederich Nietzsche. Malum tantum: alcohol, luxus, sexualis exasperatio. Christiana religio, exempli gratia, ¡quale in monstrum conversa est a valgis Americæ! Inserta est in arido ligno suffragiorum mensis; inserta fuit in urnis, populare imperii depositum… ¿Et qualis flos aut qualis fructus insitum produxit? Ecce partum: García Moreno, primum exemplar Sudamericæ christianorum, et Plutarco Elías Calles, paradigma irreligiosum. Indignationem non possumus coercere quum scivimus æquavissent hunc Calle dominum cum succulentiori vitæ arboris fructu, cum Nerone, Cæsari Aënobarbus. ¡Quem artificem mundus perdidit, quando Epaminondas, barbarus, pugionem in gutture Aënobarbi intrusit!
Sed ingens tristitia est hodierna Columbia. Expers absolute cujuslibet energiæ invenitur, adhuc ab energia necessaria ad turbulentos velites occideret. Cadaverina in pace vivimus. Mexicus energias inciviles possidet, sed energiæ demum. Nostra in patria omnia, inclussa energia vitalis, rapta est ab avaritiosis sanctis crassis qui deponunt in urnis quadraginta mille vota, et ripis Aburrensis fluvii morantur. Cœlorum Regnum decerpserunt. Et ut non istinc Regnum fugatur, endogamiam instituerunt. Eorum oratio vespertina sic est: “Solum Metello familiam alere possibile est.”
— o o o —
Et etiam nobiscum sapiens alamannus itinerabat. Alamannia sapientis typum imposuit, ut olim Græcia. ¡Dissimiles sapientes græci a sapientibus alamannis! Græcus erat homo a passionibus liberatus, qui retro phænomenicum extrudit, et substantialem vitam vivebat, extra tempus, ut dei. Alamannus autem sapiens, hujus culinæ civilitatis quam habemus post Francicam Revolutionem, est factorum vorator, documentorum apotheca, notarum scrinium, conspicilli, et post ea valetudinaria, ægrota singularitas. ¡Horrendus modernus sapiens! Tempora habemus quibus data colligimus, in sæculo analysis invenimur; syntesim elaboraverunt antiqui, raptim, absque necessaria elemanta consequi. Scientiæ in tempore succesus, perioda syntesis et perioda analysis sustituuntur ad invicem. Credit homo universum absolutum singilatim consideravisse et syntesim emittit. Animadvertit confestim ejus creationem mendacium esse et denuo in analysi cadit, devoratora aviditate. A Francica Revolutione imminuuntur oculi ante vitream lentem versantes; auditus surdi sunt, et cæteri sensus diruti, causa paralysis physiologica quam producit actus intense cogitandi. Hodiernus sapiens non est prodigium ille quod homines dominabat energiæ potestate. Infirmus est, dispepticus, myops, tardus auditu, varicosus, ventriosus. Perfecta figura coqui est. Non est hic sapiens. Mercenarius scientiæ forsitan erit. Sapiens erit homo qui syntesim perficiat, qui post analysis periodum adveniet, et bene nobis vertat.
Embriologia, systematica, filogenia, et recens nata biolgica scientia, ¿quid sunt nisi monstrosus numerus non articulatorum factorum? ¿Quis syntesim faciet de innumerabilibus factoribus qui sarcinam componunt modernæ sapientiæ? ¿Quis ab illo libro indiciorum ad compendium redigere possit explicationem vitæ, mortis, angorum et hominis intuituum? Unaquæque essentia in compendio dispersorum factorum. ¿Vitalis vis est? ¿Est vita forsistan quimicha ars? Vitalismus, chimismus, finalismus, omnia trascendentalia, hypotheses sunt, propriæ ad dirigendum myopem oculum sapientis, non amplius.
¿Quale influxum sociale apportare possit hic sapiens, qui vix ambiguitatem et dubium seminare possit? ¿Quid influxum in moribundo habebit? Ex hinc inferioritas pauperis sapientis hujus, humilis ante fastosum et imponentem Sanctonem. Sancton dominatur et dominabitur, dirigit et diriget societates et individua, quia possidet adæquatum responsum supremas ad interrogationes omnes paratum, responsum a Deo revelatum, responsum quod extra scientiam est. ¡Quomodo Sancton scientiam despicit! “Ego sum veritas.” Scientia tantum debiles hypotheses offerre possit, et proinde despecta et offensa est a Sanctone, ab omnibus, ab homine, debilis virga a turbine agitata, a metu putredinis et elementiciæ mortis. Sancton erit pro sæcula ordinis columna. Medici, psychologi, chymici, biologi, metus instantibus ante enigmam quod violare prætensi sunt, genuflecti cadent ante Sanctonem, qui cavernosa voce et manibus supra eorum capita, dicit solemniter: “Ego te absolvo, fili mi”. Unicum munus quod ambire possimus, post democrtatiam adventam, est donum horum hominum qui manibus habent, intra amplas et obscuras habitorum manicas: ¡claves!
Sacerdos, absque nixu, sine prævia investigatione, affirmat qualis sit causa causarum. Aliquando, (literarius ornatus tantum), aliqua scientiæ facta recitat ad ejus firmandas assertiones. Sed vere nihilum ad eum scientia refert.
Hodiernus sapiens vitam impendit tantum unum factum contemplans, tres ad summum, et concludit priores sapientes rationem non habuisse quum tribuebant factum ad causam. Nobis dixit patiens Fabre ut Sphex, ab instinctu conducta, aculeum figebat gryllorum nervosis centris ut paralysi affecti essent, absque eos necare, ut alimonia fuissent larvis earum. Et dominus Marchal, mortuo jam Fabre, perscrutatus fuit inexistentiam talis dexteri instincti, et talis materni amoris; et intuitus est ut si aculeus Sphicis percutiebat ibi, erat quia tantum ibi percuti possit, data forma corporis prædæ.
Indudabiliter, scientia inermis est ante Sanctonem. Genuflexi mortui erimus ut Montaigne…
* * *
Ad unam cum infirmis juvenibus is, et sapienti huic, iteramus per Quindii terras, promissa terra quam antiochenni invenerunt post prolixum jejunium in aridis montibus eorum. Montani a Pacora et Abejorrale ibi introiti sunt cum vestes in muccinio illigatas et humeris suspensas. Qui metamorphosym acgnoscere velle pauperi antiochensis in antiochensem divitem, in Foveam Quindii accedat. Proxima generatio erit a doctoribus composita, id est, ab hominibus alchoholi captis, in Bogotá promotis. Hi montani linguam anglam discunt, et peregrinati sunt per Panamam et Lourdes. In Quindío idem rapida transformatio operatur quæ operata fuit in occidente yanki. Perinde, histrionici sunt, externi. Aulæ sunt luxis plenæ, sed et culinæ sordidæ. Mulieres bombyci vestiuntur, sed…, nihilum de eis affirmare possumus: ¡Constricte obducti in castitati fuimus!
— o o o —
Armenia telegraphi notam recepimus. Nobis mortem Ethelberti, judicialis collegæ communicabant. ¿Quare nomen ejus litteris similibus suis scrpsimus…?
¡Unius tantum diei sumus! Ad concionatores nati sumus. Noster actuandi modus concionatori attinet. Quum notam telegraphicam legimus, cogitavimus: Si unius diei subjectus, omnia prædicata ab eo unius diei erunt et etiam. ¿Quid quærimus tunc? ¿Et ad quid quærimus? ¡Væ, cara Julia, antiqua mysthica desideria resurgerunt! A nobis numquam vitæ definitiones spectes, problematum solutiones. Unquam nos unam tantum incognitam algebraicam adipisci possimus, nec bambusa virga mediante. Pater Torres sustinebat nos absolute incapaces esse ignotum ad terminum inveniendum. Præterea, Julia cara, nihil nobis solvunt ut humanitatis problemata solvamus. Discipuli semper fuimus, usque in amorem, et in amore plus quam in cæteris. ¿Contradicimur? ¡Væ nobis! Noster interior ebullitio contradictionum est.
Ethelberto, Bacus lætus et serenus, cancer linguam voravit. ¿Quid nobis refert, ante hoc ærumnosum factum, ut homo promissio sit? Et corpus tuum, Julia, ¿quid nobis refert? Ethelberti corpus mors elementalis patitur in sandapila, longior quam defuctum, et amplior ubi venter quiescit. Quum mortui simus, domum nobis præbebunt, ubi venter, rex.
Ante cadaver, solitudinem metuimus. ¿Ubi heros, qui sociabilis non sit? Nunc soli nos experimur quia causa Ethelberti mortis coram nostram conscientiam patefacit dissolutionis problema. Dum vetustiores, trepidiores. Puer non contremiscitur, quia racemus a quo pertinet integrus est. Mortes solitudinem nobis experiri faciunt, et hæc perterrita est sociabili animali. ¿Quid sumus? Aliquod fenomenicum. Sumus facies, brachia, truncus, crura. Et, quum experimur has res insenescere, texta atrophiam pati…; quum experimur ut esca sumus vermium grata; ut phœtida materia sumus quæ in fornice putrefacitur, obscuritate et solitudine…, a pavore crepimus.
Cogitantes integra nocte in juvenile Armenia, qui solum in pecunia et lætitia censet, meliorem nostrum canticum composuimus:
Canticum:
“¿Quis alius vicit mortem? Pauperes illi montani Gallileæ Jesu resurrectionem comminisci non potuerunt, nec resuscitati colloquia.
”¿Quando a conscientia projiciemus nitidam ideam ut corpus et passio sumus, memoria et cogitatio? ¿Quando ad altiorem planum conscientiæ transeamus in quo percipiamus noster ego ut entitas? Hodie impossibile videtur. Sumus caro abundans et ossorum cumulus; dum cerebrum ad minimam proportionem reducitur…
”Nostrum conscientiæ planum inferior adhuc. Dicit: “Quum non sudemus, quando mulierem alienam non desideremus, tentatrix culcita illa rotunda pinguedine textilium, jam non erimus.
”¿Certe, ut dicunt, Christum vincisse phœnomenicum…? ¿Certe Jesum non fuisse judœam faciem tantum, nec virgineum corpus…?
”Quando homo experiatur accidens non esse; quando hoc naturali modo percipiat, ut hodie percipit attributa esse, venter et cerebrum; capacitatem solitudinis habebit, et animal jam non erit. Ad nos æquiparabitur ut centipes ad hominem. Vocabitur solerter: “Essentialis”.
”¿Quis a Jesu superior? Ut æternus vixit. Ille formam corporalem ut accidens conspexit. Superator fuit, vel superans.
”¡Nihil de Siddharta Gautama, nec de Socrates, nec de Confucio! Jesus primum mortem vixit.
”Ethelbertus et nos, adhuc experimur putredinem in moriendo, et volumus cum parentibus et concivibus in sepulcro jacere. ¡Flatus divus parcus monstratur! Sed die qua percipere possimus a mortuis Christum resurrectum fuisse, et in Patrem progressum esset, Christus, non ego, mutabit nostrum nomen: “Universi cives” in alliud meliore istud: “Spatium non habentes cives”.
* * *
Labitur via ferrea in igneis et fertilibus terris Vallis Caucæ. Ceibæ (Ceibapentandra) surgunt, pisami (erythrina pœppigiana), pallmæ, et gramineæ. Altæ surgunt, a vitali succo plenæ, tentatrices ut callidissimus serpens biblicus, hæc pulcherrimæ nigræ mulieres, et alta surgit et etiam cupiditas æternæ vitæ, sed physiologicæ vitæ. Anima nostra detrectat rejicere terram. Non allicitur adhuc ad extrauniversam realitatem. Nostrum corpus perfectam harmoniam constituit cum regnante ambiente. Spiritus unificatus est corpore et terra. Totum unum. Absit a nobis contradictio. Tam harmoniosi sumus ut amæba, unicellulare ens. Hic Vallis Caucæ noster ambitus constituitur. Nec percipimus terram ponderosam esse. Tam ingens harmonia, ut disparuit conscientia. Conscientia est capacitas percipiendi contradictiones et fricationes. Qui in proprio medio invenitur, nihil percipit. Vera felicitas negativa est. Ens perfecte naturale, inconscium est et absolute felix.
Hic Caucæ Vallis libidine indulgens, ad non limitatam meridionalem plagam distenditur inter montium continuatam seriem. Sunt undequaque guaduales (guaduæ angustifoliæ segetes), cacaotales (theobromæ cacao segetes), et extensa prata. Ruralium prædiorum in ædibus videntur nigri a canicula consopiti. Nigri sunt a voce rauca, mœsta voce, animis constricte obductis, quibus in terra non est nisi palma; eorum mulieres palmæ sunt et etiam; a nomine arborum interrogamus eos, et respondent: «¡Palma!».
Nigra lustralis hujus Vallis tentavit nos. In auditu Diabolus nobis susurrabat dicens: «Solum in carrne dura digitos opprimere et statim retirare eos, ad percipiendum quomodo caro resurgit et caro reddidit. Unice vivissimam pellem leniter blandire, manus et digitorum gemmæ curvis percurrere sinens…».
¿Quomodo nos defendi? Biologia clypeus. Regenratio, lacertus exempli gratia, qui caudam ejus recuperat quum eam perdidisset. Idem phœnomenum generationis est. Iterum produci possimus, nosmetipsos regenerantes, vel energiam consumire alterum entem formandum. Vim alteri damus, aut iterum produci sumus. Et nos, nostro organismo æternitatem quærentes, (ego-cultores ad maximum sumus), ¿quomodo in tentationem incidere? Biologia, vitæ formosa scientia, nos liberavit a Caucæ Vallis tentatrice nigra…
Homo, ego, cogitandi facultas, lætitiæ sensus, sunt synergia. Ingens cellularum numerus quæ corpus efformant, diversorum organorum multitudo, cooperantur ad formandam syntesim quam vocabulo “ego” exprimimus. Tanta sunt organa, tantæ animalis superioris functiones, ut æquilibrium facile rumpitur. Amœba, unicellulare ens illud, ¡quam læta! Unquam implicata est, unum est, et non moritur. Ejus corpus duobus partibus divissum est et sic multiplicatur. Nos, animalia multarum cellularum, mortui sumus, quod sibi vult: synergia finita est. Unicum mortale in universo, compositum est. Elementalia entia non moritura sunt. Ab infantia amœbam invidemus. ¡Ejus æternitas!… ¡Vibrans poema nobis, a tumulo vexati!
Senectus, minutio synergiæ. Biologicum textile paulatim in deterius mutantur. Glandulæ atrophiantur et non segregant incitatrices substantias. Exinde nostrum obscæcans œstrum pro castitate firmium oculorum et arci tensi. Mortis metus a generatione nos elongat, et ad regnerationem vertit. ¡Summi ego-cultores sumus! ¿Quid mystico qui sumus referunt societas et gregaria problemata? Sociologia, Jus Publicum… Nobis, panici philosophi, a carnis perpetuitate delirantes, tantum nos occupant physiologia, contractorum liber Codice Civile inclusus, Biologia… Casti esse volumus æternitatis causa, et ad desiderandam te, Julia, et ad cupiendos vivificantem oceanum et atmosphœram conducentem flumina sideralis energiæ…
— o o o —
Aër spissatus et ardens. Soporati et pletorici invenimur terra in ista immani quam Cauca fluvius in sæculis decurrens complanavit. Nobis omnia vegetatio sunt, ut nigro caucano omnia sunt palma. Arbores sumus, terra seminati, clementi ambitu defixi. Ideæ sunt liquor qui per radices nervorum percurrit fructificans. Nitide nosmetipsos aspicimus ut arbores, ut terræ nostræ vegetatio. ¡Conceptum optimum patriæ! Et noster planeta spatiorum est vegetatio. Minusculus nostri corporis parasitus nescit se in alieno corpore vivere, ut nos in sphæra et sphæra in spatio a limitibus vacuo; sed nostræ radices sunt spatio liminorum prædito. Giganteam arborem vidimus. Radices ejus terram ab Orinoco ad Pacificum; a Caribe ad Amazonas permeabant. Sed appendentes in ramis vidimus etiam innumerabilles titís (saguinus leucopus), obscenas actiones perpetrantes arboribus, et arbores marcidæ reddebantur. Puer qui ab utero emerget clamitat (si doloris vel lætitiæ causa nescimus); calci maternum femur percutit, et caput fluctuat, inscius, animali modo, mammam quærens. ¡Qualiter matrem amat! ¡Hic est amor, verus amor!: Attractio cellularis congeriei, sitientis et famentis. Sed americani titíes, in nascendo, immundam rem cum patribus perpetraverunt. Diem cogitemus quando, recenter nati, voluerunt Simonem Bolívar occidere, amoris in nocte. ¡Quam magnus Bolívar fuit! ¡His titibus vitam dare, et libertatem! ¡Scintillas heroicæ virtutis ab hac stirpe inflammare!
In Patria sati sumus. Patriæ liquora nos allere debent. Magnitudo non possibile est nisi terræ magnitudinem absorbentes. ¿Ad quid exteræ culturæ? Sed in Columbia manducamus quod extraneæ patriæ producunt. Libros quos legamus introducimus, et divites qui nobis commodent pecuniam, et negotiatores qui cum aliena pecunia nostras transactiones faciant, et introducimus magistros qui nobis Simonis Bolívar biographiam doceant.
— o o o —
Cali, hospitium excipimus in domo italici cujusdam, divitias loculi raptantis, ubi Bolaños, sudamericanus valgus, magister cœremorniarum erat.
Olympiorum dies transcurrebant. Cubiculum ubi diversamur fuit antea locatum hospitium feminæ quædam, Anatole France concivis, amori perita, a Canale Panamá ingressa manibus yankis mercenariis. ¡Vulgaris homo yanki! Nec spiritualitatem latini hominis habet quum sceleratus est. Est ut animalia quæ perversa facta sunt hominum ædibus: ¡Absoluta perversitas!
“Domina affirmabat auctorem illum inmortalem esse”, Bolaños expressit, a mensa removens pornographicum volumen. ¡Immortalitas! ¡Qualem conceptum immortalitatis habemus! ¡Papæ, Bolaños amice, qualis immunda immortalitas est! Paginæ sunt ridiculæ quæ calcar vel hormon sunt ad Venus expertas, ubi temulenti poëtæ œstrum effundent. Paginæ quæ metaphysicis stimulus sunt ut apte ordinare possint quinque phrases circa vitam. Vere species sumus detestabilior omnium. ¡Quale nausea nosmetipsi! ¡Qualis massa timoris, vanitatis et sudoris homo figitur! Magnitudo non invenitur nec in historia nec in vita. Est in biographiis elaboratis a propinquis vel amicis defunctorum…
Amice Bolaños: A longe advenimus, et affirmare possimus non esse immortalitatem ullam. Usque nunc credidimus unicellulatum ens immortalem esse, sed legimus hæc entia, ab aliis elongata in officinæ liquore, deveniri et mori. Quærentes immortalitatem peregrinamur ubique, et eam non invenimus. ¿Quid reperivimus? Obvium fuit nobis tantum quod vidit Franciscus de Quevedo Romæ: Terra inmortalium sanctorum: “putorum” et “putarum”. Nihil amplius. Mortales omnes, a materia amorpha usque ad dominum qui hunc librum scripsit. Hoc cubiculum mortalitate redolet, cubiculum qui coactavit nobis mussolineus homo valgus, qui prætium recepit antequam claves traderet, “quia doctores alteri absque solvere fugerunt”. Raptus, necationes, vanitas, sexualis exasperatio: Hic est homo januarii millesimi nongentesimi et noni anni, æqualis ad hominem ejus anni primi historiæ.
¿Quid videtur, care Bolaños, hac civitate festiva? Conditis urbibus, socialitas nos injuriatur et perdit; quanvis urbes fuerunt etiam origo progressus. ¿Non credis sensualem urbem nostram cladem esse? ¿Vidisne præstantes oculos vel fortes mandibulas? Sexi homo unquam erit meditantis pater. Tantum frigidus populus et castus promissio est, et nos converti sumus in mercatura pornographiæ yanki, galla vel hispanica: pelliculæ et fabellæ. Nostra juventus oculos, caput, et extremitates puerorum perversorum habet.
¡Jucundum concionari! Salomoni æmulamur “Ecclesiastes” titulum. Sed Bolaños a nostro cubiculo discessit beneficii memor a numisma prodiga quod ei muneravimus. Magis gaudebat numismati manu quam cum nostris ideis. Sic Columbia: Hic, qui in lucem edit, virgo remanet. Sed, si metricam compositionem quattuordecim versibus constantem, Nuntio Apostolico componit et dicat, “elector prior”, poëta legatione Parisii collocatur.
“Sed in America sunt grandes scriptores et artifices…”, Bolaños insinuabat, poëta bogotensis, quum lecti sindones permutabat quæ marmoreum corpus disolutæ feminæ involverunt et blanditiis admoverunt.
Primum quod homo fecit quum a massa animale decisum est (cognoscendi facultas, deducendi et inducendi), amice Bolaños, comparare fuit.
Comparans, incipit homo entia homogeneis cumulis congregari. Ut descendentibus, a desiderio perdurationis motus, exprimi possit, scripsit homo. ¿Quomodo scripsit? Specuum parietibus et rhenonum cornibus, hieroglyphicis symbolis et conventionalibus ænigmaticis picturis. Imaginemur unum illorum primitivorum, quaternarium Bolaños, cornu rhenonis in manu, hospiti dicens: “Hic liber immortalis est, hic vita et mors definitæ sunt.” Hoc, continenti Euroasiatico acciderit. In America meridionale autem, primitivi, perdurantes, in muris latrinarum et in pontibus pingent (graffiti). Hæc opera, care Bolaños, immortalia pariter. ¿Quid disparitas est substantialiter inter scriptum dicens: “Qui credito vendit, sus est,” ab ista alia: “Omnia animantia ex ovo”? ¡Homines cuncti sumus immortales!
Pictographia descriptiva. Metaphora. Intellectuale primitivi regnum metaphora est. Comparatio, initialis methodus mentis fuit, primus gressus ad essentiam inveniendam. Oriens famam habet metaphorice loqui; non sic. Metaphoricus fuit quia ibi primum illuminata fuit humana caro.
Quum duodecim annorum fuimus et incipiebamus genuflecti ante modernam philosophiam, quærentes repugnantia animalia quæ sophisma vocantur, ut pater Garcés exprimebat in aula, nobis magister dixit: “Metaphora, mater sophismatis; numquam philosophetis in metaphoris.”
Nobis, qui veritatis amici sumus, (“Amicus Plato, sed magis amica veritas”), metaphora turpitudo est; proptera, quum iter incipimus, motiones artisticas ægriter maledicimus. Americana litteratura ergo, foliorum metaphorica redundantia est. Noster continens novissimus est. Briand vel Lloyd George audite. Omnia nudæ sunt ideæ.
Jesuiti sumus. Formationis anni vivimus sophismata quærentes. Doctor Quevedo (Thomas) affirmavit, quando unum ex nostris examinavit, causa pectoris arcti: “Si hic adulescens non deserit a sophismatis odio, sanctus erit vel cito moriturus.” ¡Singulare! Sophismatis homo crassus est et vita naturalis ejus lætabunde currit. Biennio refutavimus cuncta sophismata inventa contra formula: «materia prima et forma substantialis». Sunt decem mille octingenti et tres argumenta contra mixturam istam in suspiocione pronam, et omnia vilis metaphoris originata sophismata.
¡Ars! ¡Litteratura! ¡Absoluta metaphora!
¿Quid Socrates fecit? Sophistas singulos convincit, dialogi forma (mayeutice), ut eorum affirmationes a metaphoris proveniebant. Hoc in Græcia aggressus erat. Et ideo, Anytus et Meletus eum accusaverunt.
Terribilior effectus est oratoriæ metaphoræ effectus: hypnotica est, psychismum turbat. ¡Plaudite!
Jesuita homo non congaudetur nisi tribus rebus, scilicet: Tres syllogismi propositiones: major, minor et consequentia. Qui bene cognoscerit leges trium horum elementorum, potentior est quam alamannorum facies. Sanctus Thoma magus syllogismi fuit. Certo die cum dubitante monacho accurate perpendebat de diaboli existentia, ¿quid Thoma peregit? Duas præmissas jaculavit, ut jactatur hamus procelloso flumine; et Diabolus statim ab inferis emersit, crura violenter movens, terrificus, rabidus, furius, suffocatus a præmissis majori et minori. ¡Diabolus, erat «consequentia»! ¡Formidinem increduli videte!
«Res est quod est et non alia». Ecce logicæ angularis petra. ¡O, Bolaños amice, nostra jesuitica juventus verecundia fuit, metaphoræ causa! ¿Quommodo non eam odi? Insomne nocte argumentum componebamus contra simplicitatem animæ, contra proprietatem flexibilem illam humani spiritus: immortalitas. Secare animam ambiebamus, unicuique organi partem ejus dandam, et anima contrahebatur in seipsa, et labita erat ut piscis manu captus. Nostrum argumentum in aula exponebamus, et Pater Quiroz, leve risu protectori, statim respondebat: «Majorem distinguo…; ergo falsa consequentia. ¿Anima corpori unitur ut principium causans? Accepto…”
¿Quomodo mirari possimus ante Suramericæ litteraturam, nos, juvenes præmissarum logicarum, quos metaphora erubescit annis et annis? ¡Qualis constellatio poëtarum et poëtrarum, quibus sexus in floribus radicatur, in atmosphera et in luna! Satis est, Bolaños, poëta bogotensis illustris.
— o o o —
Bolaños: —¿Delibiti estis mulieres caleñas (a Cali oriundis)?
Ecclesiastes: —Vidimus Calim ejus in festivitatibus. Homo, omnia entia, cadaverinæ olet, præsertim quum multitudine invenitur. Viventes, morimur. Nostrum corpus cadaver est et vita simul. Vivere dissolvi est et mutari. Dum orem clausam habebat homo oratorem audiens, mors intra eum erat; sed quum buccam aperuit ad communicandas experientias, ¡experientiæ cadaver erant! Quum adamata mulier juxta nos dormitat, et expergefaciens, amorem manifestat… Nostra castitas, a motibus intellectualis oritur, Bolaños, et a morte. Necdum in vividioribus rebus cadaver percipimus. Mammæ primum in putredine ingrediuntur. Incrassatum textum hormon est rixoso viro ac plus quam cadaver est. Fatalis affinitas videtur inter compositionem et disturbationem, inter generationem et putredinem. Relatio de causa ad effectum forsitan. Sed nos, ab infantia, hiperestæsiam olfactivam habemus. Ab infantia intuimus sexualem amorem esse affinitas existens inter vitam et mortem; necrophori non sunt tantum insecti qui ova fovent cadaveribus. Omnes necrophori sumus. Ovulum disjunctum et perinde moribundus, spermatozoidem petit, et spermatozoidis disturbatum ovulum perclamat. Stigmata mortis portamus. Paucis annis, cellulæ omnes corporis mutantur. Hodie vidimus capita juventutis, palpebrarum macula, incipientes calvicies, et præludium erant ossium nudæ compaginis. Corion velum est vix putredinis. Nobis impossibilis festivus amor in Valle Caucæ dari, ubi vitalis activitas vehemens patefacit non antithesim esse inter vivere et mori, inter cadaverinam et oculorum fulgorem. Raritas est hypertophia alicujus normalitatis speciei. Aliquibus, phœditas stimulum est. Sumus vere necrophori.
— o o o —
Finitum iter. Mare sumus. ¡Femenina maris! Mensem trascedentalis vitæ viximus. Nostræ cortices cerebrales excitatæ sunt, effrenatæ. Jacimus decubitu dorsali salobris aquis. Hic percipimus amplius terram matrem nostram esse. Olæ nostra corpora leniter agitantur et blandiuntur. Omnis cellula, omne vivum ens imbutum rhythmico et vitali motu invenitur; quando ovuli, quando fœtus, quando cellularis multiplicatio maternis in præcordiis agebatur, omnis noster vivere erat energiæ palpitare nostra matri. Sed post partum, nos motabat pectoris maternalis motus, a motu circuclare vitæ causatum, et somnum nostrum procurans, mater nos agitabat ejus dulcissimis brachiis. Propter hoc tanta lætitia in aquis maris, essentialis lætitia.
Sic eramus multo ante, quando placidam musicam venti percipimus. Deus ibi erat, et nos interrogavit ut Job sciscitatus fuit:
“Quia Delage, Loeb et Bataillion artificiis obtinuerunt virgineum ovulum distentionem inciperet, ¿scisne quis es?
“¿Ovuli in elementis eras? ¿Ubinam hæc elementa inveniebantur antequam evidentes apparerent?
“¿Scisne ubi sunt tui superhomines Siddharta Gautama et Gregorius Rasputín?
“¿Credis vitam agnoscere quia animalia, vegetalia et mineralia dissocias portiunculis?
“Non est terra vivior, melior organice conscinata quam tu?
“¿Non movetur terra super proprium axem et circum solem superiore vivacitate quam tui corporis liquores?
“¿Non moventur incredibili energia maris aquæ, magnetici fluxus, subterranei torrentes, atmosphœricus aër, quam sanguis venarum tuarum?
“¿Non crescunt valide fortasse planctæ et animalia terræ quam capilli tuæ comæ?
“¿Credisne terram et congeries stellarum inorganica entia esse…?
¿Ab eolito vel silice inventi luctuoso loco, colligisne senectutem tuæ speciei?
“¿Propter hoc credis hominem non esse meum sigillum?
“¿Immortalitatem denegas quia cadaver non ridetur?
“Immortalis vocas eum cujus nomen consignatum est librorum in foliis vanis?
¿Credis me cognoscere quia invenisti termina: “infinitus” et “essentiale”?”
Ab aqua prementes exivimus, vestes tollimus, et pudore suffusi, manu in bucca, susurramus:
“¡Non perfringas, Domine, has fragiles arundines! ¡Non contendas nec arguas pauperibus animantibus! Ad homines crassos ubi collocati sumus regredimur. Deus absconditus es; extra metrum et extra litrum ades; verbum et adjectivum trascendis, negatus es quando affirmatus. Ad judices esse in Metellum rederemur, ad judicandum quod tu non judicasti, ad subsistentiam acquirendam. Confitemur, Domine, nos animal sudantem esse, quem in terra submergitur quando tua vox eum percutit, ferit, ut lumbricus quando gleba levatur.
— o o o —
Epilogus
Hujus libri auctor in Metellum regredit decem et octo januarii anni millesimi nongentesimi vigesimi noni. Ad te, propinqua mulier vertit, propinqua lectrix; volvit ad te, multiplex mulier. Tu ¡ave! ei dixisti quum profectus est, et ¡ave! dices quum moriturus sit. Elementales exequiæ meæ sint. Solum tu et tres filii. Concives exacerbati erunt… Supplicat tibi auctor non adeant automoviles a crassis hominibus pleni, de vitæ brevitati loquentes.
Tu Margarita, quæ intensus amor auctoris ad Columbiam scis; ad Simonem Bolívar solitarium Sanctæ Marthæ; ad territoriale mare nostrum; unica es quæ hujus libri finalitatem comprehendere possis: Juventuti columbianæ describere conservatoram Columbiam Raphaelis Núñez prætendo; aliquid facere ut appareat hominem qui supra tendat, qui mercatores flagellet. Tibi hic liber. Tu scis quid putat auctor a Domino Nostro Jesu Christo.
Plaudite, amici, commœdia finita est.
* * *
Latine vertit:
Daniel Restrepo González
(2011)
Omnia jura reservata.
* * *
Nota de Otraparte.org:
Fernando González regaló a su sobrino seminarista Daniel González el libro con el cual el joven aprendió latín. Dos fragmentos de las cartas enviadas por el maestro en 1945 al sacerdote jesuita Antonio Restrepo ilustran la historia:
Abril 28 — Hoy tengo una molestia para causarle: se trata de que un sobrinito entró el Seminario y necesita una gramática latina por Caro y Cuervo. La he buscado aquí, como aguja perdida. No la hay ni de quinta mano. Me dicen que no se consigue en librerías; que la última edición es de hace años. Que hay que buscarla con viejos estudiantes. ¿Podría conseguirse allá? No importa el precio. Aquí las han vendido de segunda mano a $10.oo, si logra conseguir alguna, bien puede pagarla hasta $15.oo y me avisa para mandarle la platica. Me hace el favor de perdonar, pero mi interés es por tratarse de un hijo de mi hermana segunda y del médico Francisco Restrepo Molina, que es mi médico y a quien debo muchos favores.
Mayo 5 — Recibí anteayer noche, la gramática de Caro y Cuervo que me envió. Edición tercera 1887. Fue un milagro el conseguirla, pues aquí como treinta comisionados que tenía, no pudieron. Y mucho mejor que sea edición antigua, pues mucho más curiosa. El sobrino está feliz y agradecido. Yo lo estoy mucho más. Sólo la amistad hace milagros (por eso los hace el Señor, porque es nuestro amigo). Pero es necesario que me diga cuánto costó, pues ustedes no son ricos, quizá por serlo en realidad (alias Vis, Virtud).